|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod esse bonum per essentiam
non sit proprium Dei. Sicut enim unum convertitur cum ente, ita et
bonum, ut supra habitum est. Sed omne ens est unum per suam
essentiam, ut patet per philosophum in IV Metaphys. Ergo omne ens
est bonum per suam essentiam.
2. Praeterea, si bonum est quod omnia appetunt, cum ipsum esse sit
desideratum ab omnibus, ipsum esse cuiuslibet rei est eius bonum. Sed
quaelibet res est ens per suam essentiam. Ergo quaelibet res est bona
per suam essentiam.
3. Praeterea, omnis res per suam bonitatem est bona. Si igitur
aliqua res est quae non sit bona per suam essentiam, oportebit quod
eius bonitas non sit sua essentia. Illa ergo bonitas, cum sit ens
quoddam, oportet quod sit bona, et si quidem alia bonitate, iterum de
illa bonitate quaeretur. Aut ergo erit procedere in infinitum, aut
venire ad aliquam bonitatem quae non erit bona per aliam bonitatem.
Eadem ergo ratione standum est in primo. Res igitur quaelibet est
bona per suam essentiam.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de Hebdomad., quod
alia omnia a Deo sunt bona per participationem. Non igitur per
essentiam.
Respondeo dicendum quod solus Deus est bonus per suam essentiam.
Unumquodque enim dicitur bonum, secundum quod est perfectum.
Perfectio autem alicuius rei triplex est. Prima quidem, secundum
quod in suo esse constituitur. Secunda vero, prout ei aliqua
accidentia superadduntur, ad suam perfectam operationem necessaria.
Tertia vero perfectio alicuius est per hoc, quod aliquid aliud
attingit sicut finem. Utpote prima perfectio ignis consistit in esse,
quod habet per suam formam substantialem, secunda vero eius perfectio
consistit in caliditate, levitate et siccitate, et huiusmodi, tertia
vero perfectio eius est secundum quod in loco suo quiescit. Haec autem
triplex perfectio nulli creato competit secundum suam essentiam, sed
soli Deo, cuius solius essentia est suum esse; et cui non adveniunt
aliqua accidentia; sed quae de aliis dicuntur accidentaliter, sibi
conveniunt essentialiter, ut esse potentem, sapientem, et huiusmodi,
sicut ex dictis patet. Ipse etiam ad nihil aliud ordinatur sicut ad
finem, sed ipse est ultimus finis omnium rerum. Unde manifestum est
quod solus Deus habet omnimodam perfectionem secundum suam essentiam.
Et ideo ipse solus est bonus per suam essentiam.
Ad primum ergo dicendum quod unum non importat rationem perfectionis,
sed indivisionis tantum, quae unicuique rei competit secundum suam
essentiam. Simplicium autem essentiae sunt indivisae et actu et
potentia, compositorum vero essentiae sunt indivisae secundum actum
tantum. Et ideo oportet quod quaelibet res sit una per suam
essentiam, non autem bona, ut ostensum est.
Ad secundum dicendum quod, licet unumquodque sit bonum inquantum habet
esse, tamen essentia rei creatae non est ipsum esse, et ideo non
sequitur quod res creata sit bona per suam essentiam.
Ad tertium dicendum quod bonitas rei creatae non est ipsa eius
essentia, sed aliquid superadditum; vel ipsum esse eius, vel aliqua
perfectio superaddita, vel ordo ad finem. Ipsa tamen bonitas sic
superaddita dicitur bona sicut et ens, hac autem ratione dicitur ens,
quia ea est aliquid, non quia ipsa aliquo alio sit. Unde hac ratione
dicitur bona, quia ea est aliquid bonum, non quia ipsa habeat aliquam
aliam bonitatem, qua sit bona.
|
|