|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia sint bona bonitate
divina. Dicit enim Augustinus, VII de Trin., bonum hoc et
bonum illud, tolle hoc et tolle illud, et vide ipsum bonum, si
potes, ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.
Sed unumquodque est bonum suo bono. Ergo unumquodque est bonum ipso
bono quod est Deus.
2. Praeterea, sicut dicit Boetius, in libro de Hebdomad., omnia
dicuntur bona inquantum ordinantur ad Deum, et hoc ratione bonitatis
divinae. Ergo omnia sunt bona bonitate divina.
Sed contra est quod omnia sunt bona inquantum sunt. Sed non dicuntur
omnia entia per esse divinum, sed per esse proprium. Ergo non omnia
sunt bona bonitate divina, sed bonitate propria.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet in his quae relationem
important, aliquid ab extrinseco denominari; sicut aliquid denominatur
locatum a loco, et mensuratum a mensura. Circa vero ea quae absolute
dicuntur, diversa fuit opinio. Plato enim posuit omnium rerum species
separatas; et quod ab eis individua denominantur, quasi species
separatas participando; ut puta quod Socrates dicitur homo secundum
ideam hominis separatam. Et sicut ponebat ideam hominis et equi
separatam, quam vocabat per se hominem et per se equum, ita ponebat
ideam entis et ideam unius separatam, quam dicebat per se ens et per se
unum, et eius participatione unumquodque dicitur ens vel unum. Hoc
autem quod est per se bonum et per se unum, ponebat esse summum Deum,
a quo omnia dicuntur bona per modum participationis. Et quamvis haec
opinio irrationabilis videatur quantum ad hoc, quod ponebat species
rerum naturalium separatas per se subsistentes, ut Aristoteles
multipliciter probat; tamen hoc absolute verum est, quod est aliquod
unum per essentiam suam bonum, quod dicimus Deum, ut ex superioribus
patet. Huic etiam sententiae concordat Aristoteles. A primo igitur
per suam essentiam ente et bono, unumquodque potest dici bonum et ens,
inquantum participat ipsum per modum cuiusdam assimilationis, licet
remote et deficienter, ut ex superioribus patet. Sic ergo unumquodque
dicitur bonum bonitate divina, sicut primo principio exemplari,
effectivo et finali totius bonitatis. Nihilominus tamen unumquodque
dicitur bonum similitudine divinae bonitatis sibi inhaerente, quae est
formaliter sua bonitas denominans ipsum. Et sic est bonitas una
omnium; et etiam multae bonitates.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|