|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit amor
vel dilectio naturalis. Amor enim naturalis dividitur contra
intellectualem; ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom.
Sed amor Angeli est intellectualis. Ergo non est naturalis.
2. Praeterea, ea quae amant amore naturali, magis aguntur quam
agant, nihil enim habet dominium suae naturae. Sed Angeli non
aguntur, sed agunt; cum sint liberi arbitrii, ut ostensum est. Ergo
in Angelis non est amor seu dilectio naturalis.
3. Praeterea, omnis dilectio aut est recta, aut non recta.
Dilectio autem recta pertinet ad caritatem, dilectio autem non recta
pertinet ad iniquitatem. Neutrum autem horum pertinet ad naturam,
quia caritas est supra naturam, iniquitas autem est contra naturam.
Ergo nulla dilectio naturalis est in Angelis.
Sed contra est quod dilectio sequitur cognitionem, nihil enim amatur
nisi cognitum, ut Augustinus dicit, X de Trin. Sed in Angelis
est cognitio naturalis. Ergo et dilectio naturalis.
Respondeo dicendum quod necesse est in Angelis ponere dilectionem
naturalem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod semper prius
salvatur in posteriori. Natura autem prior est quam intellectus, quia
natura cuiuscumque rei est essentia eius. Unde id quod est naturae,
oportet salvari etiam in habentibus intellectum. Est autem hoc commune
omni naturae, ut habeat aliquam inclinationem, quae est appetitus
naturalis vel amor. Quae tamen inclinatio diversimode invenitur in
diversis naturis, in unaquaque secundum modum eius. Unde in natura
intellectuali invenitur inclinatio naturalis secundum voluntatem; in
natura autem sensitiva, secundum appetitum sensitivum, in natura vero
carente cognitione, secundum solum ordinem naturae in aliquid. Unde
cum Angelus sit natura intellectualis, oportet quod in voluntate eius
sit naturalis dilectio.
Ad primum ergo dicendum quod intellectualis amor dividitur contra
naturalem qui est solum naturalis, inquantum est naturae quae non addit
supra rationem naturae perfectionem sensus aut intellectus.
Ad secundum dicendum quod omnia quae sunt in toto mundo, aguntur ab
aliquo, praeter primum agens, quod ita agit quod nullo modo ab alio
agitur, in quo est idem natura et voluntas. Et ideo non est
inconveniens si Angelus agatur, inquantum inclinatio naturalis est
sibi indita ab auctore suae naturae. Non tamen sic agitur quod non
agat; cum habeat liberam voluntatem.
Ad tertium dicendum quod, sicut cognitio naturalis semper est vera ita
dilectio naturalis semper est recta, cum amor naturalis nihil aliud sit
quam inclinatio naturae indita ab auctore naturae. Dicere ergo quod
inclinatio naturalis non sit recta, est derogare auctori naturae.
Alia tamen est rectitudo naturalis dilectionis, et alia est rectitudo
caritatis et virtutis, quia una rectitudo est perfectiva alterius.
Sicut etiam alia est veritas naturalis cognitionis; et alia est
veritas cognitionis infusae vel acquisitae.
|
|