|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non diligat
seipsum dilectione naturali et electiva. Dilectio enim naturalis est
ipsius finis, sicut dictum est; dilectio autem electiva, eorum quae
sunt ad finem. Sed idem non potest esse finis et ad finem, respectu
eiusdem. Ergo non potest esse eiusdem dilectio naturalis et electiva.
2. Praeterea, amor est virtus unitiva et concretiva, ut Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom. Sed unitio et concretio est
diversorum in unum reductorum. Ergo non potest Angelus diligere
seipsum.
3. Praeterea, dilectio est quidam motus. Sed omnis motus in
alterum tendit. Ergo videtur quod Angelus non possit amare seipsum
dilectione naturali, nec electiva.
Sed contra est quod philosophus dicit, IX Ethic., quod amicabilia
quae sunt ad alterum, veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum.
Respondeo dicendum quod, cum amor sit boni, bonum autem sit et in
substantia et in accidente, ut patet I Ethic., dupliciter aliquid
amatur, uno modo, ut bonum subsistens; alio modo, ut bonum
accidentale sive inhaerens. Illud quidem amatur ut bonum subsistens,
quod sic amatur ut ei aliquis velit bonum. Ut bonum vero accidentale
seu inhaerens amatur id quod desideratur alteri, sicut amatur
scientia, non ut ipsa sit bona, sed ut habeatur. Et hunc modum
amoris quidam nominaverunt concupiscentiam, primum vero amicitiam.
Manifestum est autem quod in rebus cognitione carentibus, unumquodque
naturaliter appetit consequi id quod est sibi bonum; sicut ignis locum
sursum. Unde et Angelus et homo naturaliter appetunt suum bonum et
suam perfectionem. Et hoc est amare seipsum. Unde naturaliter tam
Angelus quam homo diligit seipsum, inquantum aliquod bonum naturali
appetitu sibi desiderat. Inquantum vero sibi desiderat aliquod bonum
per electionem, intantum amat seipsum dilectione electiva.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus aut homo non diligit se
dilectione naturali et electiva secundum idem; sed secundum diversa,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut plus est esse unum quam uniri, ita
amor magis est unus ad seipsum, quam ad diversa quae ei uniuntur. Sed
ideo Dionysius usus fuit nomine unitionis et concretionis, ut
ostenderet derivationem amoris a se in alia, sicut ab uno derivatur
unitio.
Ad tertium dicendum quod, sicut amor est actio manens in agente, ita
est motus manens in amante, non autem tendens in aliquid aliud ex
necessitate; sed potest reflecti super amantem, ut amet seipsum,
sicut et cognitio reflectitur in cognoscentem, ut cognoscat seipsum.
|
|