|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus non
diligat naturali dilectione alium sicut seipsum. Dilectio enim
sequitur cognitionem. Sed unus Angelus non cognoscit alium sicut
seipsum, quia seipsum cognoscit per suam essentiam, alium vero per
eius similitudinem, ut supra dictum est. Ergo videtur quod unus
Angelus non diligat alium sicut seipsum.
2. Praeterea, causa est potior causato, et principium eo quod ex
principio derivatur. Sed dilectio quae est ad alium, derivatur ab ea
quae est ad seipsum; sicut dicit philosophus, IX Ethic. Ergo
Angelus non diligit alium sicut seipsum, sed seipsum magis.
3. Praeterea, dilectio naturalis est alicuius tanquam finis; et non
potest removeri. Sed unus Angelus non est finis alterius; et iterum
haec dilectio potest removeri, ut patet in Daemonibus, qui non
diligunt bonos Angelos. Ergo unus Angelus non diligit alium naturali
dilectione sicut seipsum.
Sed contra est, quia illud quod invenitur in omnibus, etiam ratione
carentibus, videtur esse naturale. Sed sicut dicitur Eccli.
XIII, omne animal diligit sibi simile. Ergo Angelus diligit
naturaliter alium sicut seipsum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Angelus et homo
naturaliter seipsum diligit. Illud autem quod est unum cum aliquo,
est ipsummet, unde unumquodque diligit id quod est unum sibi. Et si
quidem sit unum sibi unione naturali, diligit illud dilectione
naturali, si vero sit unum secum unione non naturali, diligit ipsum
dilectione non naturali. Sicut homo diligit civem suum dilectione
politicae virtutis; consanguineum autem suum dilectione naturali,
inquantum est unum cum eo in principio generationis naturalis.
Manifestum est autem quod id quod est unum cum aliquo, genere vel
specie, est unum per naturam. Et ideo dilectione naturali quaelibet
res diligit id quod est secum unum secundum speciem, inquantum diligit
speciem suam. Et hoc etiam apparet in his quae cognitione carent, nam
ignis naturalem inclinationem habet ut communicet alteri suam formam,
quod est bonum eius; sicut naturaliter inclinatur ad hoc quod quaerat
bonum suum, ut esse sursum. Sic ergo dicendum est quod unus Angelus
diligit alium naturali dilectione, inquantum convenit cum eo in
natura. Sed inquantum convenit cum eo in aliquibus aliis vel etiam
inquantum differt ab eo secundum quaedam alia, non diligit eum naturali
dilectione.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dico sicut seipsum, potest uno
modo determinare cognitionem seu dilectionem ex parte cogniti et
dilecti. Et sic cognoscit alium sicut seipsum, quia cognoscit alium
esse, sicut cognoscit seipsum esse. Alio modo potest determinare
cognitionem et dilectionem ex parte diligentis et cognoscentis. Et sic
non cognoscit alium sicut seipsum, quia se cognoscit per suam
essentiam, alium autem non per eius essentiam. Et similiter non
diligit alium sicut seipsum, quia seipsum diligit per suam voluntatem,
alium autem non diligit per eius voluntatem.
Ad secundum dicendum quod ly sicut non designat aequalitatem, sed
similitudinem. Cum enim dilectio naturalis super unitatem naturalem
fundetur, illud quod est minus unum cum eo, naturaliter minus
diligit. Unde naturaliter plus diligit quod est unum numero, quam
quod est unum specie vel genere. Sed naturale est quod similem
dilectionem habeat ad alium sicut ad seipsum, quantum ad hoc, quod
sicut seipsum diligit inquantum vult sibi bonum, ita alium diligat
inquantum vult eius bonum.
Ad tertium dicendum quod dilectio naturalis dicitur esse ipsius finis,
non tanquam cui aliquis velit bonum; sed tanquam bonum quod quis vult
sibi, et per consequens alii, inquantum est unum sibi. Nec ista
dilectio naturalis removeri potest etiam ab Angelis malis, quin
dilectionem naturalem habeant ad alios Angelos, inquantum cum eis
communicant in natura. Sed odiunt eos, inquantum diversificantur
secundum iustitiam et iniustitiam.
|
|