|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus naturali
dilectione non diligat Deum plus quam seipsum. Quia, ut dictum est,
dilectio naturalis fundatur super unione naturali. Sed natura divina
maxime distat a natura Angeli. Ergo naturali dilectione Angelus
minus diligit Deum quam se, vel etiam alium Angelum.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed
naturali dilectione quilibet diligit alium propter se, unumquodque enim
diligit aliquid inquantum est bonum sibi. Ergo dilectione naturali
Angelus non diligit Deum plus quam seipsum.
3. Praeterea, natura reflectitur in seipsam, videmus enim quod omne
agens naturaliter agit ad conservationem sui. Non autem reflecteretur
in seipsam natura, si tenderet in aliud plus quam in seipsam. Non
ergo naturali dilectione diligit Angelus Deum plus quam se.
4. Praeterea, hoc videtur esse proprium caritatis, ut aliquis Deum
plus quam seipsum diligat. Sed dilectio caritatis non est naturalis in
Angelis, sed diffunditur in cordibus eorum per spiritum sanctum, qui
datus est eis, ut dicit Augustinus, XII de Civ. Dei. Ergo non
diligunt Deum Angeli dilectione naturali plus quam seipsos.
5. Praeterea, dilectio naturalis semper manet, manente natura.
Sed diligere Deum plus quam seipsum non manet in peccante Angelo vel
homine, quia, ut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, fecerunt
civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad Dei
contemptum, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Ergo
diligere Deum supra seipsum non est naturale.
Sed contra, omnia moralia legis praecepta sunt de lege naturae. Sed
praeceptum de diligendo Deum supra seipsum, est praeceptum morale
legis. Ergo est de lege naturae. Ergo dilectione naturali Angelus
diligit Deum supra seipsum.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Angelus naturali
dilectione diligit Deum plus quam se, amore concupiscentiae, quia
scilicet plus appetit sibi bonum divinum quam bonum suum. Et
quodammodo amore amicitiae, inquantum scilicet Deo vult naturaliter
Angelus maius bonum quam sibi, vult enim naturaliter Deum esse
Deum, se autem vult habere naturam propriam. Sed simpliciter
loquendo, naturali dilectione plus diligit se quam Deum, quia
intensius et principalius naturaliter diligit se quam Deum. Sed
falsitas huius opinionis manifeste apparet, si quis in rebus
naturalibus consideret ad quid res naturaliter moveatur, inclinatio
enim naturalis in his quae sunt sine ratione, demonstrat inclinationem
naturalem in voluntate intellectualis naturae. Unumquodque autem in
rebus naturalibus, quod secundum naturam hoc ipsum quod est, alterius
est, principalius et magis inclinatur in id cuius est, quam in
seipsum. Et haec inclinatio naturalis demonstratur ex his quae
naturaliter aguntur, quia unumquodque, sicut agitur naturaliter, sic
aptum natum est agi, ut dicitur in II Physic. Videmus enim quod
naturaliter pars se exponit, ad conservationem totius, sicut manus
exponitur ictui, absque deliberatione, ad conservationem totius
corporis. Et quia ratio imitatur naturam, huiusmodi inclinationem
invenimus in virtutibus politicis, est enim virtuosi civis, ut se
exponat mortis periculo pro totius reipublicae conservatione; et si
homo esset naturalis pars huius civitatis, haec inclinatio esset ei
naturalis. Quia igitur bonum universale est ipse Deus, et sub hoc
bono continetur etiam Angelus et homo et omnis creatura, quia omnis
creatura naturaliter, secundum id quod est, Dei est; sequitur quod
naturali dilectione etiam Angelus et homo plus et principalius diligat
Deum quam seipsum. Alioquin, si naturaliter plus seipsum diligeret
quam Deum, sequeretur quod naturalis dilectio esset perversa; et quod
non perficeretur per caritatem, sed destrueretur.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit in his quae ex aequo
dividuntur, quorum unum non est alteri ratio existendi et bonitatis,
in talibus enim unumquodque diligit naturaliter magis seipsum quam
alterum, inquantum est magis sibi ipsi unum quam alteri. Sed in illis
quorum unum est tota ratio existendi et bonitatis alii, magis diligitur
naturaliter tale alterum quam ipsum; sicut dictum est quod unaquaeque
pars diligit naturaliter totum plus quam se. Et quodlibet singulare
naturaliter diligit plus bonum suae speciei, quam bonum suum
singulare. Deus autem non solum est bonum unius speciei, sed est
ipsum universale bonum simpliciter. Unde unumquodque suo modo
naturaliter diligit Deum plus quam seipsum.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod Deus diligitur ab Angelo
inquantum est ei bonus, si ly inquantum dicat finem, sic falsum est,
non enim diligit naturaliter Deum propter bonum suum, sed propter
ipsum Deum. Si vero dicat rationem amoris ex parte amantis, sic
verum est, non enim esset in natura alicuius quod amaret Deum, nisi
ex eo quod unumquodque dependet a bono quod est Deus.
Ad tertium dicendum quod natura reflectitur in seipsam non solum
quantum ad id quod est ei singulare, sed multo magis quantum ad
commune, inclinatur enim unumquodque ad conservandum non solum suum
individuum, sed etiam suam speciem. Et multo magis habet naturalem
inclinationem unumquodque in id quod est bonum universale simpliciter.
Ad quartum dicendum quod Deus, secundum quod est universale bonum, a
quo dependet omne bonum naturale, diligitur naturali dilectione ab
unoquoque. Inquantum vero est bonum beatificans naturaliter omnes
supernaturali beatitudine, sic diligitur dilectione caritatis.
Ad quintum dicendum quod, cum in Deo sit unum et idem eius substantia
et bonum commune, omnes qui vident ipsam Dei essentiam, eodem motu
dilectionis moventur in ipsam Dei essentiam prout est ab aliis
distincta, et secundum quod est quoddam bonum commune. Et quia
inquantum est bonum commune, naturaliter amatur ab omnibus; quicumque
videt eum per essentiam, impossibile est quin diligat ipsum. Sed illi
qui non vident essentiam eius, cognoscunt eum per aliquos particulares
effectus, qui interdum eorum voluntati contrariantur. Et sic hoc modo
dicuntur odio habere Deum, cum tamen, inquantum est bonum commune
omnium, unumquodque naturaliter diligat plus Deum quam seipsum.
|
|