|
Post ea quae praemissa sunt de natura Angelorum, et cognitione et
voluntate eorum, restat considerandum de eorum creatione, sive
universaliter de eorum exordio. Et haec consideratio est tripartita.
Nam primo considerabimus quomodo producti sunt in esse naturae;
secundo, quomodo perfecti sunt in gratia vel gloria; tertio, quomodo
aliqui ex eis facti sunt mali. Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo, utrum Angelus habeat causam sui esse. Secundo, utrum
Angelus sit ab aeterno. Tertio, utrum Angelus sit creatus ante
corporalem creaturam. Quarto, utrum Angeli fuerint creati in caelo
Empyreo.
|
|