|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli non habeant
causam sui esse. De his enim quae sunt a Deo creata, agitur Genesis
I. Sed nulla mentio fit ibi de Angelis. Ergo Angeli non sunt
creati a Deo.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod si
aliqua substantia sit forma sine materia, statim per seipsam est ens et
unum, et non habet causam quae faciat eam ens et unum. Sed Angeli
sunt formae immateriales, ut supra ostensum est. Ergo non habent
causam sui esse.
3. Praeterea, omne quod fit ab aliquo agente, per hoc quod fit,
accipit formam ab eo. Sed Angeli, cum sint formae, non accipiunt
formam ab aliquo agente. Ergo Angeli non habent causam agentem.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLVIII, laudate eum,
omnes Angeli eius. Et postea subdit, quoniam ipse dixit, et facta
sunt.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere et Angelos, et omne id
quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum
esse, in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex
superioribus patet. Et ex hoc manifestum est quod solus Deus est ens
per suam essentiam, omnia vero alia sunt entia per participationem.
Omne autem quod est per participationem causatur ab eo quod est per
essentiam, sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est
Angelos a Deo creatos esse.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus dicit, in XI de Civ.
Dei, quod Angeli non sunt praetermissi in illa prima rerum
creatione, sed significantur nomine caeli, aut etiam lucis. Ideo
autem vel praetermissi sunt, vel nominibus rerum corporalium
significati, quia Moyses rudi populo loquebatur, qui nondum capere
poterat incorpoream naturam; et si eis fuisset expressum aliquas res
esse super omnem naturam corpoream, fuisset eis occasio idololatriae,
ad quam proni erant, et a qua Moyses eos praecipue revocare
intendebat.
Ad secundum dicendum quod substantiae quae sunt formae subsistentes,
non habent causam aliquam formalem sui esse et suae unitatis, nec
causam agentem per transmutationem materiae de potentia in actum, sed
habent causam producentem totam substantiam.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
|
|