|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit productus
a Deo ab aeterno. Deus enim est causa Angeli per suum esse, non
enim agit per aliquid additum suae essentiae. Sed esse eius est
aeternum. Ergo ab aeterno Angelos produxit.
2. Praeterea, omne quod quandoque est et quandoque non est,
subiacet tempori. Sed Angelus est supra tempus, ut dicitur in libro
de causis. Ergo Angelus non quandoque est, et quandoque non est,
sed semper.
3. Praeterea, Augustinus probat incorruptibilitatem animae per
hoc, quod per intellectum est capax veritatis. Sed sicut veritas est
incorruptibilis, ita est aeterna. Ergo natura intellectualis et
animae et Angeli, non solum est incorruptibilis, sed etiam aeterna.
Sed contra est quod dicitur Prov. VIII, ex persona sapientiae
genitae, dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam
quidquam faceret a principio. Sed Angeli sunt facti a Deo, ut
ostensum est. Ergo Angeli aliquando non fuerunt.
Respondeo dicendum quod solus Deus, pater et filius et spiritus
sanctus, est ab aeterno. Hoc enim fides Catholica indubitanter
tenet; et omne contrarium est sicut haereticum refutandum. Sic enim
Deus creaturas produxit, quod eas ex nihilo fecit, idest postquam
nihil fuerat.
Ad primum ergo dicendum quod esse Dei est ipsum eius velle. Per hoc
ergo quod Deus produxit Angelos et alias creaturas per suum esse, non
excluditur quin eas produxerit per suam voluntatem. Voluntas autem
Dei non de necessitate se habet ad productionem creaturarum, ut supra
dictum est. Et ideo produxit et quae voluit, et quando voluit.
Ad secundum dicendum quod Angelus est supra tempus quod est numerus
motus caeli, quia est supra omnem motum corporalis naturae. Non tamen
est supra tempus quod est numerus successionis esse eius post non esse,
et etiam quod est numerus successionis quae est in operationibus eius.
Unde Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., quod Deus
movet creaturam spiritualem per tempus.
Ad tertium dicendum quod Angeli et animae intellectivae, ex hoc ipso
quod habent naturam per quam sunt capaces veritatis, sunt
incorruptibiles. Sed hanc naturam non habuerunt ab aeterno; sed data
fuit eis a Deo quando ipse voluit. Unde non sequitur quod Angeli
sint ab aeterno.
|
|