|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli fuerint creati
ante mundum corporeum. Dicit enim Hieronymus, super epistolam ad
Titum, sex millia nondum nostri temporis complentur annorum; et
quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est,
in quibus Angeli, throni, dominationes, ceterique ordines Deo
servierunt? Damascenus etiam dicit, in II libro, quidam dicunt
quod ante omnem creationem geniti sunt Angeli; ut theologus dicit
Gregorius, primum quidem excogitavit angelicas virtutes et caelestes,
et excogitatio opus eius fuit.
2. Praeterea, angelica natura est media inter naturam divinam et
naturam corpoream. Sed natura divina est ab aeterno, natura autem
corporea ex tempore. Ergo natura angelica facta est ante creationem
temporis, et post aeternitatem.
3. Praeterea, plus distat natura angelica a natura corporali, quam
una natura corporalis ab alia. Sed una natura corporalis fuit facta
ante aliam, unde et sex dies productionis rerum in principio Genesis
describuntur. Ergo multo magis natura angelica facta est ante omnem
naturam corporalem.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus
caelum et terram. Non autem hoc esset verum, si aliquid creasset
antea. Ergo Angeli non sunt ante naturam corpoream creati.
Respondeo dicendum quod circa hoc invenitur duplex sanctorum doctorum
sententia, illa tamen probabilior videtur, quod Angeli simul cum
creatura corporea sunt creati. Angeli enim sunt quaedam pars
universi, non enim constituunt per se unum universum, sed tam ipsi
quam creatura corporea in constitutionem unius universi conveniunt.
Quod apparet ex ordine unius creaturae ad aliam, ordo enim rerum ad
invicem est bonum universi. Nulla autem pars perfecta est a suo toto
separata. Non est igitur probabile ut Deus, cuius perfecta sunt
opera, ut dicitur Deut. XXXII, creaturam angelicam seorsum ante
alias creaturas creaverit. Quamvis contrarium non sit reputandum
erroneum; praecipue propter sententiam Gregorii Nazianzeni, cuius
tanta est in doctrina Christiana auctoritas, ut nullus unquam eius
dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut nec Athanasii
documentis, ut Hieronymus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus loquitur secundum sententiam
doctorum Graecorum, qui omnes hoc concorditer sentiunt, quod Angeli
sunt ante mundum corporeum creati.
Ad secundum dicendum quod Deus non est aliqua pars universi, sed est
supra totum universum, praehabens in se eminentiori modo totam universi
perfectionem. Angelus autem est pars universi. Unde non est eadem
ratio.
Ad tertium dicendum quod creaturae corporeae omnes sunt unum in
materia, sed Angeli non conveniunt in materia cum creatura corporea.
Unde, creata materia corporalis creaturae, omnia quodammodo sunt
creata, non autem, creatis Angelis, esset ipsum universum creatum.
Si vero contrarium teneatur, quod dicitur Gen. I, in principio
creavit Deus caelum et terram exponendum est, in principio, idest in
filio, vel in principio temporis, non autem in principio, idest ante
quod nihil, nisi dicatur, ante quod nihil in genere corporalium
creaturarum.
|
|