|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint creati
in caelo Empyreo. Angeli enim sunt substantiae incorporeae. Sed
substantia incorporea non dependet a corpore secundum suum esse, et per
consequens neque secundum suum fieri. Ergo Angeli non sunt creati in
loco corporeo.
2. Praeterea, Augustinus dicit, III super Gen. ad Litt.,
quod Angeli fuerunt creati in superiori parte aeris. Non ergo in
caelo Empyreo.
3. Praeterea, caelum Empyreum dicitur esse caelum supremum. Si
igitur Angeli creati fuissent in caelo Empyreo, non convenisset eis
in superius caelum ascendere. Quod est contra id quod ex persona
Angeli peccantis dicitur Isaiae XIV, ascendam in caelum.
Sed contra est quod Strabus dicit, super illud, in principio creavit
Deus caelum et terram, caelum non visibile firmamentum hic appellat,
sed Empyreum, idest igneum vel intellectuale, quod non ab ardore,
sed a splendore dicitur, quod statim factum, Angelis est repletum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ex creaturis corporalibus
et spiritualibus unum universum constituitur. Unde sic creatae sunt
spirituales creaturae, quod ad creaturam corporalem aliquem ordinem
habent, et toti creaturae corporali praesident. Unde conveniens fuit
quod Angeli in supremo corpore crearentur, tanquam toti naturae
corporeae praesidentes; sive id dicatur caelum Empyreum, sive
qualitercumque nominetur. Unde Isidorus dicit quod supremum caelum
est caelum Angelorum, super illud Deut. X, domini Dei tui est
caelum, et caelum caeli.
Ad primum ergo dicendum quod Angeli non sunt creati in loco corporeo,
quasi dependentes a corpore secundum suum esse vel secundum suum fieri,
potuisset enim Deus Angelos ante totam creaturam corporalem creasse,
ut multi sancti doctores tenent. Sed facti sunt in loco corporeo, ad
ostendendum ordinem eorum ad naturam corpoream, et quod sua virtute
corpora contingunt.
Ad secundum dicendum quod Augustinus forte per supremam partem aeris
intelligit supremam partem caeli, cum quo aer quandam convenientiam
habet propter suam subtilitatem et diaphaneitatem. Vel loquitur non de
omnibus Angelis, sed de illis qui peccaverunt, qui secundum quosdam
fuerunt de inferioribus ordinibus. Nihil autem prohibet dicere quod
superiores Angeli, habentes virtutem elevatam et universalem supra
omnia corpora, sint in supremo creaturae corporeae creati; alii vero,
habentes virtutes magis particulares, sint creati in inferioribus
corporibus.
Ad tertium dicendum quod loquitur ibi non de caelo aliquo corporeo,
sed de caelo sanctae Trinitatis, in quod Angelus peccans ascendere
voluit, dum voluit aliquo modo Deo aequiparari, ut infra patebit.
|
|