|
Consequenter investigandum est quomodo Angeli facti sunt in esse
gratiae vel gloriae. Et circa hoc quaeruntur novem. Primo, utrum
Angeli fuerint in sua creatione beati. Secundo, utrum indiguerint
gratia ad hoc quod ad Deum converterentur. Tertio, utrum fuerint
creati in gratia. Quarto, utrum suam beatitudinem meruerint.
Quinto, utrum statim post meritum beatitudinem adepti fuerint.
Sexto, utrum gratiam et gloriam secundum capacitatem suorum naturalium
receperint. Septimo, utrum post consecutionem gloriae remanserit in
eis dilectio et cognitio naturalis. Octavo, utrum postmodum potuerint
peccare. Nono, utrum post adeptionem gloriae potuerint proficere.
|
|