|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Angeli beati in
beatitudine proficere possint. Caritas enim est principium merendi.
Sed in Angelis est perfecta caritas. Ergo Angeli beati possunt
mereri. Crescente autem merito, et praemium beatitudinis crescit.
Ergo Angeli beati in beatitudine proficere possunt.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Doctr. Christ.,
quod Deus utitur nobis ad nostram utilitatem, et ad suam bonitatem.
Et similiter Angelis, quibus utitur in ministeriis spiritualibus;
cum sint administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui
haereditatem capiunt salutis, ut dicitur Heb. I. Non autem hoc
esset ad eorum utilitatem, si per hoc non mererentur nec in beatitudine
proficerent. Relinquitur ergo quod Angeli beati et mereri, et in
beatitudine proficere possunt.
3. Praeterea, ad imperfectionem pertinet quod ille qui non est in
summo, non possit proficere. Sed Angeli non sunt in summo. Si ergo
ad maius proficere non possunt, videtur quod in eis sit imperfectio et
defectus. Quod est inconveniens.
Sed contra est quod mereri et proficere pertinent ad statum viae. Sed
Angeli non sunt viatores, sed comprehensores. Ergo Angeli beati non
possunt mereri, nec in beatitudine proficere.
Respondeo dicendum quod in unoquoque motu motoris intentio fertur in
aliquid determinatum, ad quod mobile perducere intendit, intentio enim
est de fine cui repugnat infinitum. Manifestum est autem quod, cum
creatura rationalis per suam virtutem consequi non possit suam
beatitudinem, quae in visione Dei consistit, ut ex superioribus
patet; indiget ut ad beatitudinem a Deo moveatur. Oportet igitur
quod sit aliquid determinatum, ad quod quaelibet creatura rationalis
dirigatur sicut in ultimum finem. Et hoc quidem determinatum non
potest esse, in divina visione, quantum ad ipsum quod videtur, quia
summa veritas ab omnibus beatis secundum diversos gradus conspicitur.
Sed quantum ad modum visionis, praefigitur diversimode terminus ex
intentione dirigentis in finem. Non enim possibile est quod, sicut
rationalis creatura producitur ad videndum summam essentiam, ita
producatur ad summum modum visionis, qui est comprehensio, hic enim
modus soli Deo competere potest, ut ex supra dictis patet. Sed cum
infinita efficacia requiratur ad Deum comprehendendum, creaturae vero
efficacia in videndo non possit esse nisi finita; ab infinito autem
finitum quodlibet infinitis gradibus distet; infinitis modis contingit
creaturam rationalem intelligere Deum vel clarius vel minus clare. Et
sicut beatitudo consistit in ipsa visione, ita gradus beatitudinis in
certo modo visionis. Sic igitur unaquaeque creatura rationalis a Deo
perducitur ad finem beatitudinis, ut etiam ad determinatum gradum
beatitudinis perducatur ex praedestinatione Dei. Unde consecuto illo
gradu, ad altiorem transire non potest.
Ad primum ergo dicendum quod mereri est eius quod movetur ad finem.
Movetur autem ad finem creatura rationalis, non solum patiendo, sed
etiam operando. Et si quidem finis ille subsit virtuti rationalis
creaturae, operatio illa dicetur acquisitiva illius finis, sicut homo
meditando acquirit scientiam, si vero finis non sit in potestate eius,
sed ab alio expectetur, operatio, erit meritoria finis. Ei autem
quod est in ultimo termino, non convenit moveri, sed mutatum esse.
Unde caritatis imperfectae, quae est viae, est mereri, caritatis
autem perfectae non est mereri, sed potius praemio frui. Sicut et in
habitibus acquisitis, operatio praecedens habitum est acquisitiva
habitus, quae vero est ex habitu iam acquisito, est operatio iam
perfecta cum delectatione. Et similiter actus caritatis perfectae non
habet rationem meriti, sed magis est de perfectione praemii.
Ad secundum dicendum quod aliquid dicitur utile dupliciter. Uno
modo, sicut quod est in via ad finem, et sic utile est meritum
beatitudinis. Alio modo, sicut pars est utilis ad totum, ut paries
ad domum. Et hoc modo ministeria Angelorum sunt utilia Angelis
beatis, inquantum sunt quaedam pars beatitudinis ipsorum, diffundere
enim perfectionem habitam in alia, hoc est de ratione perfecti
inquantum est perfectum.
Ad tertium dicendum quod, licet Angelus beatus non sit in summo gradu
beatitudinis simpliciter, est tamen in ultimo quantum ad seipsum,
secundum praedestinationem divinam. Potest tamen augeri Angelorum
gaudium de salute eorum qui per ipsorum ministerium salvantur; secundum
illud Luc. XV, gaudium est Angelis Dei super uno peccatore
poenitentiam agente. Sed hoc gaudium ad praemium accidentale
pertinet, quod quidem augeri potest usque ad diem iudicii. Unde
quidam dicunt quod, quantum ad praemium accidentale, etiam mereri
possunt. Sed melius est ut dicatur quod nullo modo aliquis beatus
mereri potest, nisi sit simul viator et comprehensor, ut Christus,
qui solus fuit viator et comprehensor. Praedictum enim gaudium magis
acquirunt ex virtute beatitudinis, quam illud mereantur.
|
|