|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli fuerint creati
beati. Dicitur enim in libro de ecclesiasticis dogmatibus, quod
Angeli qui in illa in qua creati sunt beatitudine perseverant, non
natura possident bonum quod habent. Sunt ergo Angeli creati in
beatitudine.
2. Praeterea, natura angelica est nobilior quam creatura
corporalis. Sed creatura corporalis statim in principio suae
creationis fuit creata formata et perfecta; nec informitas praecessit
in ea formationem tempore, sed natura tantum, ut Augustinus dicit,
I super Gen. ad Litt. Ergo nec naturam angelicam creavit Deus
informem et imperfectam. Sed eius formatio et perfectio est per
beatitudinem, secundum quod fruitur Deo. Ergo fuit creata beata.
3. Praeterea, secundum Augustinum, super Gen. ad Litt., ea
quae leguntur facta in operibus sex dierum, simul facta fuerunt, et
sic oportet quod statim a principio creationis rerum fuerint omnes illi
sex dies. Sed in illis sex diebus, secundum eius expositionem, mane
fuit cognitio angelica secundum quam cognoverunt verbum et res in
verbo. Ergo statim a principio creationis cognoverunt verbum et res in
verbo. Sed Angeli beati sunt per hoc quod verbum vident. Ergo
statim a principio suae creationis Angeli fuerunt beati.
Sed contra, de ratione beatitudinis est stabilitas sive confirmatio in
bono. Sed Angeli non statim ut creati sunt, fuerunt confirmati in
bono, quod casus quorundam ostendit. Non ergo Angeli in sua
creatione fuerunt beati.
Respondeo dicendum quod nomine beatitudinis intelligitur ultima
perfectio rationalis seu intellectualis naturae, et inde est quod
naturaliter desideratur, quia unumquodque naturaliter desiderat suam
ultimam perfectionem. Ultima autem perfectio rationalis seu
intellectualis naturae est duplex. Una quidem, quam potest assequi
virtute suae naturae, et haec quodammodo beatitudo vel felicitas
dicitur. Unde et Aristoteles perfectissimam hominis contemplationem,
qua optimum intelligibile, quod est Deus, contemplari potest in hac
vita, dicit esse ultimam hominis felicitatem. Sed super hanc
felicitatem est alia felicitas, quam in futuro expectamus, qua
videbimus Deum sicuti est. Quod quidem est supra cuiuslibet
intellectus creati naturam, ut supra ostensum est. Sic igitur
dicendum est quod, quantum ad primam beatitudinem, quam Angelus
assequi virtute suae naturae potuit, fuit creatus beatus. Quia
perfectionem huiusmodi Angelus non acquirit per aliquem motum
discursivum, sicut homo, sed statim ei adest propter suae naturae
dignitatem, ut supra dictum est. Sed ultimam beatitudinem, quae
facultatem naturae excedit, Angeli non statim in principio suae
creationis habuerunt, quia haec beatitudo non est aliquid naturae, sed
naturae finis; et ideo non statim eam a principio debuerunt habere.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo ibi accipitur pro illa
perfectione naturali quam Angelus habuit in statu innocentiae.
Ad secundum dicendum quod creatura corporalis statim in principio suae
creationis habere non potuit perfectionem ad quam per suam operationem
perducitur, unde, secundum Augustinum, germinatio plantarum ex terra
non statim fuit in primis operibus, in quibus virtus sola germinativa
plantarum data est terrae. Et similiter creatura angelica in principio
suae creationis habuit perfectionem suae naturae; non autem
perfectionem ad quam per suam operationem pervenire debebat.
Ad tertium dicendum quod Angelus duplicem habet verbi cognitionem,
unam naturalem, et aliam gloriae, naturalem quidem, qua cognoscit
verbum per eius similitudinem in sua natura relucentem; cognitionem
vero gloriae, qua cognoscit verbum per suam essentiam. Et utraque
cognoscit Angelus res in verbo, sed naturali quidem cognitione
imperfecte, cognitione vero gloriae perfecte. Prima ergo cognitio
rerum in verbo affuit Angelo a principio suae creationis, secunda vero
non, sed quando facti sunt beati per conversionem ad bonum. Et haec
proprie dicitur cognitio matutina.
|
|