|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non indiguerit
gratia ad hoc quod converteretur in Deum. Ad ea enim quae naturaliter
possumus, gratia non indigemus. Sed naturaliter Angelus convertitur
in Deum, quia naturaliter Deum diligit, ut ex supra dictis patet.
Ergo Angelus non indiguit gratia ad hoc quod converteretur in Deum.
2. Praeterea, ad ea tantum videmur indigere auxilio, quae sunt
difficilia. Sed converti ad Deum non erat difficile Angelo; cum
nihil esset in eo quod huic conversioni repugnaret. Ergo Angelus non
indiguit auxilio gratiae ad hoc quod converteretur in Deum.
3. Praeterea, converti ad Deum est se ad gratiam praeparare, unde
Zach. I, dicitur, convertimini ad me, et ego convertar ad vos.
Sed nos non indigemus gratia ad hoc quod nos ad gratiam praeparemus,
quia sic esset abire in infinitum. Ergo non indiguit gratia Angelus
ad hoc quod converteretur in Deum.
Sed contra, per conversionem ad Deum Angelus pervenit ad
beatitudinem. Si igitur non indiguisset gratia ad hoc quod
converteretur in Deum, sequeretur quod non indigeret gratia ad
habendam vitam aeternam. Quod est contra illud apostoli, Rom.
VI, gratia Dei vita aeterna.
Respondeo dicendum quod Angeli indiguerunt gratia ad hoc quod
converterentur in Deum, prout est obiectum beatitudinis. Sicut enim
superius dictum est, naturalis motus voluntatis est principium omnium
eorum quae volumus. Naturalis autem inclinatio voluntatis est ad id
quod est conveniens secundum naturam. Et ideo, si aliquid sit supra
naturam, voluntas in id ferri non potest, nisi ab aliquo alio
supernaturali principio adiuta. Sicut patet quod ignis habet naturalem
inclinationem ad calefaciendum, et ad generandum ignem, sed generare
carnem est supra naturalem virtutem ignis, unde ignis ad hoc nullam
inclinationem habet, nisi secundum quod movetur ut instrumentum ab
anima nutritiva. Ostensum est autem supra, cum de Dei cognitione
ageretur, quod videre Deum per essentiam, in quo ultima beatitudo
rationalis creaturae consistit, est supra naturam cuiuslibet
intellectus creati. Unde nulla creatura rationalis potest habere motum
voluntatis ordinatum ad illam beatitudinem, nisi mota a supernaturali
agente. Et hoc dicimus auxilium gratiae. Et ideo dicendum est quod
Angelus in illam beatitudinem voluntate converti non potuit, nisi per
auxilium gratiae.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus naturaliter diligit Deum,
inquantum est principium naturalis esse. Hic autem loquimur de
conversione ad Deum, inquantum est beatificans per suae essentiae
visionem.
Ad secundum dicendum quod difficile est quod transcendit potentiam.
Sed hoc contingit esse dupliciter. Uno modo, quia transcendit
potentiam secundum suum naturalem ordinem. Et tunc, si ad hoc possit
pervenire aliquo auxilio, dicitur difficile; si autem nullo modo,
dicitur impossibile, sicut impossibile est hominem volare. Alio modo
transcendit aliquid potentiam, non secundum ordinem naturalem
potentiae, sed propter aliquod impedimentum potentiae adiunctum.
Sicut ascendere non est contra naturalem ordinem potentiae animae
motivae, quia anima, quantum est de se, nata est movere in quamlibet
partem, sed impeditur ab hoc propter corporis gravitatem; unde
difficile est homini ascendere. Converti autem ad beatitudinem
ultimam, homini quidem est difficile et quia est supra naturam, et
quia habet impedimentum ex corruptione corporis et infectione peccati.
Sed Angelo est difficile propter hoc solum quod est supernaturale.
Ad tertium dicendum quod quilibet motus voluntatis in Deum, potest
dici conversio in ipsum. Et ideo triplex est conversio in Deum. Una
quidem per dilectionem perfectam, quae est creaturae iam Deo
fruentis. Et ad hanc conversionem requiritur gratia consummata. Alia
conversio est, quae est meritum beatitudinis. Et ad hanc requiritur
habitualis gratia, quae est merendi principium. Tertia conversio
est, per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam. Et ad hanc
non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam
convertentis, secundum illud Thren. ult., converte nos, domine,
ad te, et convertemur. Unde patet quod non est procedere in
infinitum.
|
|