|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint creati
in gratia. Dicit enim Augustinus, II super Gen. ad Litt.,
quod angelica natura primo erat informiter creata, et caelum dicta,
postmodum vero formata est, et lux appellata. Sed haec formatio est
per gratiam. Ergo non sunt creati in gratia.
2. Praeterea, gratia inclinat creaturam rationalem in Deum. Si
igitur Angelus in gratia creatus fuisset nullus Angelus fuisset a Deo
aversus.
3. Praeterea, gratia medium est inter naturam et gloriam. Sed
Angeli non fuerunt beati in sua creatione. Ergo videtur quod nec
etiam creati sint in gratia, sed primo in natura tantum; postea autem
adepti sunt gratiam; et ultimo facti sunt beati.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Civ. Dei, bonam
voluntatem quis fecit in Angelis, nisi ille qui eos cum sua
voluntate, idest cum amore casto quo illi adhaerent, creavit, simul
in eis condens naturam et largiens gratiam?
Respondeo dicendum quod, quamvis super hoc sint diversae opiniones,
quibusdam dicentibus quod creati sunt Angeli in naturalibus tantum,
aliis vero quod sunt creati in gratia; hoc tamen probabilius videtur
tenendum, et magis dictis sanctorum consonum est, quod fuerunt creati
in gratia gratum faciente. Sic enim videmus quod omnia quae processu
temporis per opus divinae providentiae, creatura sub Deo operante,
sunt producta, in prima rerum conditione producta sunt secundum quasdam
seminales rationes, ut Augustinus dicit, super Gen. ad Litt.;
sicut arbores et animalia et alia huiusmodi. Manifestum est autem quod
gratia gratum faciens hoc modo comparatur ad beatitudinem, sicut ratio
seminalis in natura ad effectum naturalem, unde I Ioan. III,
gratia semen Dei nominatur. Sicut igitur, secundum opinionem
Augustini, ponitur quod statim in prima creatione corporalis creaturae
inditae sunt ei seminales rationes omnium naturalium effectuum, ita
statim a principio sunt Angeli creati in gratia.
Ad primum ergo dicendum quod informitas illa Angeli potest intelligi
vel per comparationem ad formationem gloriae, et sic praecessit tempore
informitas formationem. Vel per comparationem ad formationem gratiae,
et sic non praecessit ordine temporis, sed ordine naturae; sicut etiam
de formatione corporali Augustinus ponit.
Ad secundum dicendum quod omnis forma inclinat suum subiectum secundum
modum naturae eius. Modus autem naturalis intellectualis naturae est,
ut libere feratur in ea quae vult. Et ideo inclinatio gratiae non
imponit necessitatem, sed habens gratiam potest ea non uti, et
peccare.
Ad tertium dicendum quod, quamvis gratia sit medium inter naturam et
gloriam ordine naturae tamen ordine temporis in natura creata non debuit
simul esse gloria cum natura, quia est finis operationis ipsius naturae
per gratiam adiutae. Gratia autem non se habet ut finis operationis,
quia non est ex operibus; sed ut principium bene operandi. Et ideo
statim cum natura gratiam dare conveniens fuit.
|
|