|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus beatus suam
beatitudinem non meruerit. Meritum enim est ex difficultate actus
meritorii. Sed nullam difficultatem Angelus habuit ad bene
operandum. Ergo bona operatio non fuit ei meritoria.
2. Praeterea, naturalibus non meremur. Sed naturale fuit Angelo
quod converteretur ad Deum. Ergo per hoc non meruit beatitudinem.
3. Praeterea, si Angelus beatus beatitudinem suam meruit, aut ergo
antequam eam haberet, aut post. Sed non ante, quia, ut multis
videtur, ante non habuit gratiam, sine qua nullum est meritum. Nec
etiam post, quia sic etiam modo mereretur, quod videtur esse falsum,
quia sic minor Angelus merendo ad superioris Angeli gradum posset
pertingere, et non essent stabiles distinctiones graduum gratiae; quod
est inconveniens. Non ergo Angelus beatus suam beatitudinem meruit.
Sed contra, Apoc. XXI, dicitur quod mensura Angeli, in illa
caelesti Ierusalem, est mensura hominis. Sed homo ad beatitudinem
pertingere non potest nisi per meritum. Ergo neque Angelus.
Respondeo dicendum quod soli Deo beatitudo perfecta est naturalis quia
idem est sibi esse et beatum esse. Cuiuslibet autem creaturae esse
beatum non est natura, sed ultimus finis. Quaelibet autem res ad
ultimum finem per suam operationem pertingit. Quae quidem operatio in
finem ducens, vel est factiva finis, quando finis non excedit virtutem
eius quod operatur propter finem, sicut medicatio est factiva
sanitatis, vel est meritoria finis, quando finis excedit virtutem
operantis propter finem, unde expectatur finis ex dono alterius.
Beatitudo autem ultima excedit et naturam angelicam et humanam, ut ex
dictis patet. Unde relinquitur quod tam homo quam Angelus suam
beatitudinem meruerit. Et si quidem Angelus in gratia creatus fuit,
sine qua nullum est meritum, absque difficultate dicere possumus quod
suam beatitudinem meruerit. Et similiter si quis diceret quod
qualitercumque gratiam habuerit antequam gloriam. Si vero gratiam non
habuit antequam esset beatus, sic oportet dicere quod beatitudinem
absque merito habuit, sicut nos gratiam. Quod tamen est contra
rationem beatitudinis, quae habet rationem finis, et est praemium
virtutis, ut etiam philosophus dicit, in I Ethic. Vel oportet
dicere quod Angeli merentur beatitudinem per ea quae iam beati
operantur in divinis ministeriis, ut alii dixerunt. Quod tamen est
contra rationem meriti, nam meritum habet rationem viae ad finem, ei
autem qui iam est in termino, non convenit moveri ad terminum; et sic
nullus meretur quod iam habet. Vel oportet dicere quod unus et idem
actus conversionis in Deum, inquantum est ex libero arbitrio, est
meritorius; et inquantum pertingit ad finem, est fruitio beata. Sed
nec hoc etiam videtur esse conveniens, quia liberum arbitrium non est
sufficiens causa meriti unde actus non potest esse meritorius secundum
quod est ex libero arbitrio, nisi inquantum est gratia informatus; non
autem simul potest informari gratia imperfecta, quae est principium
merendi, et gratia perfecta, quae est principium fruendi. Unde non
videtur esse possibile quod simul fruatur, et suam fruitionem
mereatur. Et ideo melius dicendum est quod gratiam habuit Angelus
antequam esset beatus, per quam beatitudinem meruit.
Ad primum ergo dicendum quod difficultas bene operandi non est in
Angelis ex aliqua contrarietate, vel impedimento naturalis virtutis;
sed ex hoc quod opus aliquod bonum est supra virtutem naturae.
Ad secundum dicendum quod conversione naturali Angelus non meruit
beatitudinem, sed conversione caritatis, quae est per gratiam.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
|
|