|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus non statim post
unum actum meritorium beatitudinem habuerit. Difficilius enim est
homini bene operari quam Angelo. Sed homo non praemiatur statim post
unum actum. Ergo neque Angelus.
2. Praeterea, Angelus statim in principio suae creationis, et in
instanti, actum aliquem habere potuit, cum etiam corpora naturalia in
ipso instanti suae creationis moveri incipiant, et si motus corporis in
instanti esse posset, sicut opera intellectus et voluntatis, in primo
instanti suae generationis motum haberent. Si ergo Angelus per unum
motum suae voluntatis beatitudinem meruit, in primo instanti suae
creationis meruit beatitudinem. Si ergo eorum beatitudo non
retardatur, statim in primo instanti fuerunt beati.
3. Praeterea, inter multum distantia oportet esse multa media. Sed
status beatitudinis Angelorum multum distat a statu naturae eorum,
medium autem inter utrumque est meritum. Oportuit igitur quod per
multa media Angelus ad beatitudinem perveniret.
Sed contra, anima hominis et Angelus similiter ad beatitudinem
ordinantur, unde sanctis promittitur aequalitas Angelorum Luc.
XX. Sed anima a corpore separata, si habeat meritum beatitudinis,
statim beatitudinem consequitur, nisi aliud sit impedimentum. Ergo
pari ratione et Angelus. Sed statim in primo actu caritatis habuit
meritum beatitudinis. Ergo, cum in eo non esset aliquod
impedimentum, statim ad beatitudinem pervenit per solum unum actum
meritorium.
Respondeo dicendum quod Angelus post primum actum caritatis quo
beatitudinem meruit, statim beatus fuit. Cuius ratio est, quia
gratia perficit naturam secundum modum naturae, sicut et omnis
perfectio recipitur in perfectibili secundum modum eius. Est autem hoc
proprium naturae angelicae, quod naturalem perfectionem non per
discursum acquirat, sed statim per naturam habeat, sicut supra
ostensum est. Sicut autem ex sua natura Angelus habet ordinem ad
perfectionem naturalem, ita ex merito habet ordinem ad gloriam. Et
ita statim post meritum in Angelo fuit beatitudo consecuta. Meritum
autem beatitudinis, non solum in Angelo, sed etiam in homine esse
potest per unicum actum, quia quolibet actu caritate informato homo
beatitudinem meretur. Unde relinquitur quod statim post unum actum
caritate informatum, Angelus beatus fuit.
Ad primum ergo dicendum quod homo secundum suam naturam non statim
natus est ultimam perfectionem adipisci, sicut Angelus. Et ideo
homini longior via data est ad merendum beatitudinem, quam Angelo.
Ad secundum dicendum quod Angelus est supra tempus rerum corporalium,
unde instantia diversa in his quae ad Angelos pertinent, non
accipiuntur nisi secundum successionem in ipsorum actibus. Non autem
potuit simul in eis esse actus meritorius beatitudinis, et actus
beatitudinis, qui est fruitio; cum unus sit gratiae imperfectae, et
alius gratiae consummatae. Unde relinquitur quod oportet diversa
instantia accipi, in quorum uno meruerit beatitudinem, et in alio
fuerit beatus.
Ad tertium dicendum quod de natura Angeli est, quod statim suam
perfectionem consequatur ad quam ordinatur. Et ideo non requiritur
nisi unus actus meritorius; qui ea ratione medium dici potest, quia
secundum ipsum Angelus ad beatitudinem ordinatur.
|
|