|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint
consecuti gratiam et gloriam secundum quantitatem suorum naturalium.
Gratia enim ex mera Dei voluntate datur. Ergo et quantitas gratiae
dependet ex voluntate Dei, et non ex quantitate naturalium.
2. Praeterea, magis propinquum videtur ad gratiam actus humanus quam
natura, quia actus humanus praeparatorius est ad gratiam. Sed gratia
non est ex operibus, ut dicitur Rom. XI. Multo igitur minus
quantitas gratiae in Angelis est secundum quantitatem naturalium.
3. Praeterea, homo et Angelus pariter ordinantur ad beatitudinem
vel gratiam. Sed homini non datur plus de gratia secundum gradum
naturalium. Ergo nec Angelo.
Sed contra est quod Magister dicit, III dist. II Sent., quod
Angeli qui natura magis subtiles, et sapientia amplius perspicaces
creati sunt, hi etiam maioribus gratiae muneribus praediti sunt.
Respondeo dicendum quod rationabile est quod secundum gradum naturalium
Angelis data sint dona gratiarum et perfectio beatitudinis. Cuius
quidem ratio ex duobus accipi potest. Primo quidem ex parte ipsius
Dei, qui per ordinem suae sapientiae diversos gradus in angelica
natura constituit. Sicut autem natura angelica facta est a Deo ad
gratiam et beatitudinem consequendam, ita etiam gradus naturae
angelicae ad diversos gradus gratiae et gloriae ordinari videntur, ut
puta, si aedificator lapides polit ad construendam domum, ex hoc ipso
quod aliquos pulchrius et decentius aptat, videtur eos ad honoratiorem
partem domus ordinare. Sic igitur videtur quod Deus Angelos quos
altioris naturae fecit, ad maiora gratiarum dona et ampliorem
beatitudinem ordinaverit. Secundo apparet idem ex parte ipsius
Angeli. Non enim Angelus est compositus ex diversis naturis, ut
inclinatio unius naturae impetum alterius impediat aut retardet; sicut
in homine accidit, in quo motus intellectivae partis aut retardatur aut
impeditur ex inclinatione partis sensitivae. Quando autem non est
aliquid quod retardet aut impediat, natura secundum totam suam virtutem
movetur. Et ideo rationabile est quod Angeli qui meliorem naturam
habuerunt, etiam fortius et efficacius ad Deum sint conversi. Hoc
autem etiam in hominibus contingit, quod secundum intensionem
conversionis in Deum datur maior gratia et gloria. Unde videtur quod
Angeli qui habuerunt meliora naturalia, habuerunt plus de gratia et
gloria.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut gratia est ex mera Dei
voluntate, ita etiam et natura Angeli. Et sicut naturam Dei
voluntas ordinavit ad gratiam ita et gradus naturae ad gradus gratiae.
Ad secundum dicendum quod actus rationalis creaturae sunt ab ipsa; sed
natura est immediate a Deo. Unde magis videtur quod gratia detur
secundum gradum naturae, quam ex operibus.
Ad tertium dicendum quod diversitas naturalium aliter est in Angelis,
qui differunt specie; et aliter in hominibus, qui differunt solo
numero. Differentia enim secundum speciem est propter finem, sed
differentia secundum numerum est propter materiam. In homine etiam est
aliquid quod potest impedire vel retardare motum intellectivae naturae,
non autem in Angelis. Unde non est eadem ratio de utroque.
|
|