|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Angelis beatis non
remaneat cognitio et dilectio naturalis. Quia, ut dicitur I Cor.
XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est. Sed dilectio et cognitio naturalis est imperfecta respectu
cognitionis et dilectionis beatae. Ergo adveniente beatitudine,
naturalis cognitio et dilectio cessat.
2. Praeterea, ubi unum sufficit, aliud superflue existit. Sed
sufficit in Angelis beatis cognitio et dilectio gloriae. Superfluum
ergo esset quod remaneret in eis cognitio et dilectio naturalis.
3. Praeterea, eadem potentia non habet simul duos actus; sicut nec
una linea terminatur ex eadem parte ad duo puncta. Sed Angeli beati
sunt semper in actu cognitionis et dilectionis beatae, felicitas enim
non est secundum habitum, sed secundum actum, ut dicitur in I
Ethic. Ergo nunquam in Angelis potest esse cognitio et dilectio
naturalis.
Sed contra, quandiu manet natura aliqua, manet operatio eius. Sed
beatitudo non tollit naturam; cum sit perfectio eius. Ergo non tollit
naturalem cognitionem et dilectionem.
Respondeo dicendum quod in Angelis beatis remanet cognitio et dilectio
naturalis. Sicut enim se habent principia operationum ad invicem, ita
se habent et operationes ipsae. Manifestum est autem quod natura ad
beatitudinem comparatur sicut primum ad secundum, quia beatitudo
naturae additur. Semper autem oportet salvari primum in secundo.
Unde oportet quod natura salvetur in beatitudine. Et similiter
oportet quod in actu beatitudinis salvetur actus naturae.
Ad primum ergo dicendum quod perfectio adveniens tollit imperfectionem
sibi oppositam. Imperfectio autem naturae non opponitur perfectioni
beatitudinis, sed substernitur ei, sicut imperfectio potentiae
substernitur perfectioni formae, et non tollitur potentia per formam,
sed tollitur privatio, quae opponitur formae. Et similiter etiam
imperfectio cognitionis naturalis non opponitur perfectioni cognitionis
gloriae, nihil enim prohibet simul aliquid cognoscere per diversa
media, sicut simul potest aliquid cognosci per medium probabile, et
demonstrativum. Et similiter potest Angelus simul Deum cognoscere
per essentiam Dei, quod pertinet ad cognitionem gloriae, et per
essentiam propriam, quod pertinet ad cognitionem naturae.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt beatitudinis, per se
sufficiunt. Sed ad hoc quod sint, praeexigunt ea quae sunt naturae,
quia nulla beatitudo est per se subsistens, nisi beatitudo increata.
Ad tertium dicendum quod duae operationes non possunt esse simul unius
potentiae, nisi una ad aliam ordinetur. Cognitio autem et dilectio
naturalis ordinantur ad cognitionem et dilectionem gloriae. Unde nihil
prohibet in Angelo simul esse et cognitionem et dilectionem naturalem,
et cognitionem et dilectionem gloriae.
|
|