|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Angelus beatus peccare
possit. Beatitudo enim non tollit naturam, ut dictum est. Sed de
ratione naturae creatae est quod possit deficere. Ergo Angelus beatus
potest peccare.
2. Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita, ut
philosophus dicit. Sed voluntas Angeli beati non desinit esse
rationalis. Ergo se habet ad bonum et malum.
3. Praeterea, ad libertatem arbitrii pertinet quod homo possit
eligere bonum et malum. Sed libertas arbitrii non minuitur in Angelis
beatis. Ergo possunt peccare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt.,
quod illa natura quae peccare non potest in sanctis Angelis est. Ergo
sancti Angeli peccare non possunt.
Respondeo dicendum quod Angeli beati peccare non possunt. Cuius
ratio est, quia eorum beatitudo in hoc consistit, quod per essentiam
Deum vident. Essentia autem Dei est ipsa essentia bonitatis. Unde
hoc modo se habet Angelus videns Deum ad ipsum Deum, sicut se habet
quicumque non videns Deum ad communem rationem boni. Impossibile est
autem quod aliquis quidquam velit vel operetur, nisi attendens ad
bonum; vel quod velit divertere a bono, inquantum huiusmodi. Angelus
igitur beatus non potest velle vel agere, nisi attendens ad Deum.
Sic autem volens vel agens non potest peccare. Unde Angelus beatus
nullo modo peccare potest.
Ad primum ergo dicendum quod bonum creatum, in se consideratum,
deficere potest. Sed ex coniunctione perfecta ad bonum increatum,
qualis est coniunctio beatitudinis, adipiscitur quod peccare non
possit, ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod virtutes rationales se habent ad opposita in
illis ad quae non ordinantur naturaliter, sed quantum ad illa ad quae
naturaliter ordinantur, non se habent ad opposita. Intellectus enim
non potest non assentire principiis naturaliter notis, et similiter
voluntas non potest non adhaerere bono inquantum est bonum, quia in
bonum naturaliter ordinatur sicut in suum obiectum. Voluntas igitur
Angeli se habet ad opposita, quantum ad multa facienda vel non
facienda. Sed quantum ad ipsum Deum, quem vident esse ipsam
essentiam bonitatis, non se habent ad opposita; sed secundum ipsum ad
omnia diriguntur, quodcumque oppositorum eligant. Quod sine peccato
est.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium sic se habet ad eligendum ea
quae sunt ad finem, sicut se habet intellectus ad conclusiones.
Manifestum est autem quod ad virtutem intellectus pertinet, ut in
diversas conclusiones procedere possit secundum principia data, sed
quod in aliquam conclusionem procedat praetermittendo ordinem
principiorum, hoc est ex defectu ipsius. Unde quod liberum arbitrium
diversa eligere possit servato ordine finis, hoc pertinet ad
perfectionem libertatis eius, sed quod eligat aliquid divertendo ab
ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis.
Unde maior libertas arbitrii est in Angelis, qui peccare non
possunt, quam in nobis, qui peccare possumus.
|
|