|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod plures peccaverunt de
Angelis, quam permanserunt. Quia, ut dicit philosophus, malum est
ut in pluribus, bonum ut in paucioribus.
2. Praeterea, iustitia et peccatum eadem ratione inveniuntur in
Angelis et hominibus. Sed in hominibus plures inveniuntur mali quam
boni; secundum illud Eccle. I, stultorum infinitus est numerus.
Ergo pari ratione in Angelis.
3. Praeterea, Angeli distinguuntur secundum personas, et secundum
ordines. Si igitur plures personae angelicae remanserunt, videtur
etiam quod non de omnibus ordinibus aliqui peccaverunt.
Sed contra est quod dicitur IV Reg. VI, plures nobiscum sunt
quam cum illis; quod exponitur de bonis Angelis qui sunt nobiscum in
auxilium, et de malis qui nobis adversantur.
Respondeo dicendum quod plures Angeli permanserunt quam peccaverunt.
Quia peccatum est contra naturalem inclinationem, ea vero quae contra
naturam fiunt, ut in paucioribus accidunt; natura enim consequitur
suum effectum vel semper, vel ut in pluribus.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur quantum ad homines,
in quibus malum contingit ex hoc quod sequuntur bona sensibilia, quae
sunt pluribus nota, deserto bono rationis, quod paucioribus notum
est. In Angelis autem non est nisi natura intellectualis. Unde non
est similis ratio.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod secundum illos qui dicunt quod Diabolus maior
fuit de inferiori ordine Angelorum, qui praesunt terrestribus,
manifestum est quod non de quolibet ordine ceciderunt, sed de infimo
tantum. Secundum vero illos qui ponunt maiorem Diabolum de supremo
fuisse ordine, probabile est quod de quolibet ordine aliqui
ceciderunt; sicut et in quemlibet ordinem homines assumuntur in
supplementum ruinae angelicae. In quo etiam magis comprobatur libertas
liberi arbitrii, quae secundum quemlibet gradum creaturae in malum
flecti potest. In sacra Scriptura tamen nomina quorundam ordinum, ut
Seraphim et thronorum, Daemonibus non attribuuntur; quia haec nomina
sumuntur ab ardore caritatis et ab inhabitatione Dei, quae non possunt
esse cum peccato mortali. Attribuuntur autem eis nomina Cherubim,
potestatum et principatuum, quia haec nomina sumuntur a scientia et
potentia, quae bonis malisque possunt esse communia.
|
|