|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum culpae in Angelis
esse non possit. Quia malum non potest esse nisi in his quae sunt in
potentia, ut dicitur in IX Metaphys., subiectum enim privationis
est ens in potentia. Sed Angeli, cum sint formae subsistentes, non
habent esse in potentia. Ergo in eis non potest esse malum.
2. Praeterea, Angeli sunt digniores quam corpora caelestia. Sed
in corporibus caelestibus non potest esse malum, ut philosophi dicunt.
Ergo neque in Angelis.
3. Praeterea, id quod est naturale, semper inest. Sed naturale
est Angelis quod moveantur motu dilectionis in Deum. Ergo hoc ab eis
removeri non potest. Sed diligendo Deum non peccant. Ergo Angeli
peccare non possunt.
4. Praeterea, appetitus non est nisi boni, vel apparentis boni.
Sed in Angelis non potest esse apparens bonum, quod non sit verum
bonum, quia in eis vel omnino error esse non potest, vel saltem non
potest praecedere culpam. Ergo Angeli non possunt appetere nisi id
quod est vere bonum. Sed nullus, appetendo id quod est vere bonum,
peccat. Ergo Angelus appetendo non peccat.
Sed contra est quod dicitur Iob IV, in Angelis suis reperit
pravitatem.
Respondeo dicendum quod tam Angelus quam quaecumque creatura
rationalis, si in sua sola natura consideretur, potest peccare, et
cuicumque creaturae hoc convenit ut peccare non possit, hoc habet ex
dono gratiae, non ex conditione naturae. Cuius ratio est, quia
peccare nihil est aliud quam declinare a rectitudine actus quam debet
habere; sive accipiatur peccatum in naturalibus, sive in
artificialibus, sive in moralibus. Solum autem illum actum a
rectitudine declinare non contingit, cuius regula est ipsa virtus
agentis. Si enim manus artificis esset ipsa regula incisionis,
nunquam posset artifex nisi recte lignum incidere, sed si rectitudo
incisionis sit ab alia regula, contingit incisionem esse rectam et non
rectam. Divina autem voluntas sola est regula sui actus, quia non ad
superiorem finem ordinatur. Omnis autem voluntas cuiuslibet creaturae
rectitudinem in suo actu non habet, nisi secundum quod regulatur a
voluntate divina, ad quam pertinet ultimus finis, sicut quaelibet
voluntas inferioris debet regulari secundum voluntatem superioris, ut
voluntas militis secundum voluntatem ducis exercitus. Sic igitur in
sola voluntate divina peccatum esse non potest, in qualibet autem
voluntate creaturae potest esse peccatum, secundum conditionem suae
naturae.
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis non est potentia ad esse
naturale. Est tamen in eis potentia secundum intellectivam partem, ad
hoc quod convertantur in hoc vel in illud. Et quantum ad hoc, potest
in eis esse malum.
Ad secundum dicendum quod corpora caelestia non habent operationem nisi
naturalem. Et ideo sicut in natura eorum non potest esse corruptionis
malum, ita nec in actione naturali eorum potest esse malum
inordinationis. Sed supra actionem naturalem in Angelis est actio
liberi arbitrii, secundum quam contingit in eis esse malum.
Ad tertium dicendum quod naturale est Angelo quod convertatur motu
dilectionis in Deum, secundum quod est principium naturalis esse.
Sed quod convertatur in ipsum secundum quod est obiectum beatitudinis
supernaturalis, hoc est ex amore gratuito, a quo averti potuit
peccando.
Ad quartum dicendum quod peccatum in actu liberi arbitrii contingit
esse dupliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquod malum eligitur, sicut
homo peccat eligendo adulterium, quod secundum se est malum. Et tale
peccatum semper procedit ex aliqua ignorantia vel errore, alioquin id
quod est malum, non eligeretur ut bonum. Errat quidem adulter in
particulari, eligens hanc delectationem inordinati actus quasi aliquod
bonum ad nunc agendum, propter inclinationem passionis aut habitus;
etiam si in universali non erret, sed veram de hoc sententiam teneat.
Hoc autem modo in Angelo peccatum esse non potuit, quia nec in
Angelis sunt passiones, quibus ratio aut intellectus ligetur, ut ex
supra dictis patet; nec iterum primum peccatum habitus praecedere
potuit ad peccatum inclinans. Alio modo contingit peccare per liberum
arbitrium, eligendo aliquid quod secundum se est bonum, sed non cum
ordine debitae mensurae aut regulae; ita quod defectus inducens
peccatum sit solum ex parte electionis, quae non habet debitum
ordinem, non ex parte rei electae; sicut si aliquis eligeret orare,
non attendens ad ordinem ab Ecclesia institutum. Et huiusmodi
peccatum non praeexigit ignorantiam, sed absentiam solum
considerationis eorum quae considerari debent. Et hoc modo Angelus
peccavit, convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum,
absque ordine ad regulam divinae voluntatis.
|
|