|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non possit
esse solum peccatum superbiae et invidiae. In quemcumque enim cadit
delectatio alicuius peccati, potest cadere peccatum illud. Sed
Daemones delectantur etiam in obscenitatibus carnalium peccatorum, ut
Augustinus dicit, II de Civ. Dei. Ergo in Daemonibus etiam
peccata carnalia possunt esse.
2. Praeterea, sicut superbia et invidia sunt peccata spiritualia,
ita acedia et avaritia et ira. Sed spiritui conveniunt peccata
spiritualia, sicut et carni peccata carnalia. Ergo non solum superbia
et invidia in Angelis esse possunt, sed etiam acedia et avaritia.
3. Praeterea, secundum Gregorium, in moralibus, ex superbia
nascuntur plura vitia, et similiter ex invidia. Posita autem causa,
ponitur effectus. Si ergo superbia et invidia in Angelis esse
possunt, pari ratione et alia vitia in eis esse possunt.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV libro de Civ. Dei,
quod Diabolus non est fornicator aut ebriosus, neque aliquid
huiusmodi, est tamen superbus et invidus.
Respondeo dicendum quod peccatum aliquod in aliquo esse potest
dupliciter, uno modo, secundum reatum; alio modo, secundum
affectum. Secundum reatum quidem omnia peccata in Daemonibus esse
contingit, quia dum homines ad omnia peccata inducunt, omnium
peccatorum reatum incurrunt. Secundum affectum vero illa solum peccata
in malis Angelis esse possunt, ad quae contingit affici spiritualem
naturam. Spiritualem autem naturam affici non contingit ad bona quae
sunt propria corpori, sed ad ea quae in rebus spiritualibus inveniri
possunt, nihil enim afficitur nisi ad id quod suae naturae potest esse
quodam modo conveniens. In spiritualibus autem bonis non potest esse
peccatum dum aliquis ad ea afficitur, nisi per hoc quod in tali affectu
superioris regula non servatur. Et hoc est peccatum superbiae, non
subdi superiori in eo quo debet. Unde peccatum primum Angeli non
potest esse aliud quam superbia. Sed consequenter potuit in eis esse
etiam invidia. Eiusdem enim rationis est quod affectus tendat in
aliquid appetendum, et quod renitatur opposito. Invidus autem ex hoc
de bono alterius dolet, inquantum bonum alterius aestimat sui boni
impedimentum. Non autem bonum alterius poterat aestimari impedimentum
boni affectati per Angelum malum, nisi inquantum affectavit
excellentiam singularem, quae quidem singularitas per alterius
excellentiam cessat. Et ideo post peccatum superbiae consecutum est in
Angelo peccante malum invidiae, secundum quod de bono hominis doluit;
et etiam de excellentia divina, secundum quod eo Deus contra
voluntatem ipsius Diaboli utitur in gloriam divinam.
Ad primum ergo dicendum quod Daemones non delectantur in
obscenitatibus carnalium peccatorum; quasi ipsi afficiantur ad
delectationes carnales, sed hoc totum ex invidia procedit, quod in
peccatis hominum quibuscumque delectantur, inquantum sunt impedimenta
humani boni.
Ad secundum dicendum quod avaritia, secundum quod est speciale
peccatum, est immoderatus appetitus rerum temporalium quae veniunt in
usum vitae humanae, quaecumque pecunia aestimari possunt, et ad ista
non afficiuntur Daemones, sicut nec ad delectationes carnales. Unde
avaritia proprie sumpta in eis esse non potest. Sed si avaritia
dicatur omnis immoderata cupiditas habendi quodcumque bonum creatum,
sic avaritia continetur in superbia quae est in Daemonibus. Ira vero
cum quadam passione est, sicut et concupiscentia. Unde ipsa in
Daemonibus esse non potest nisi metaphorice. Acedia vero est quaedam
tristitia, qua homo redditur tardus ad spirituales actus propter
corporalem laborem; qui Daemonibus non competit. Et sic patet quod
sola superbia et invidia sunt pure spiritualia peccata, quae
Daemonibus competere possunt, ita tamen quod invidia non sumatur pro
passione, sed pro voluntate renitente bono alterius.
Ad tertium dicendum quod sub invidia et superbia, prout in Daemonibus
ponuntur, comprehenduntur omnia peccata quae ab illis derivantur.
|
|