|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Diabolus non appetierit
esse ut Deus. Illud enim quod non cadit in apprehensione, non cadit
in appetitu, cum bonum apprehensum moveat appetitum vel sensibilem vel
rationalem, vel intellectualem (in solo enim huiusmodi appetitu
contingit esse peccatum). Sed creaturam aliquam esse aequalem Deo,
non cadit in apprehensione, implicat enim contradictionem, quia
necesse est finitum esse infinitum, si aequatur infinito. Ergo
Angelus non potuit appetere esse ut Deus.
2. Praeterea, illud quod est finis naturae, absque peccato appeti
potest. Sed assimilari Deo est finis in quem tendit naturaliter
quaelibet creatura. Si ergo Angelus appetiit esse ut Deus, non per
aequalitatem, sed per similitudinem, videtur quod in hoc non
peccaverit.
3. Praeterea, Angelus in maiori plenitudine sapientiae conditus est
quam homo. Sed nullus homo, nisi omnino amens, eligit esse aequalis
Angelo, nedum Deo, quia electio non est nisi possibilium, de quibus
est consilium. Ergo multo minus peccavit Angelus appetendo esse ut
Deus.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XIV, ex persona Diaboli,
ascendam in caelum, et ero similis altissimo. Et Augustinus dicit in
libro de quaestionibus Vet. Test., quod elatione inflatus, voluit
dici Deus.
Respondeo dicendum quod Angelus, absque omni dubio, peccavit
appetendo esse ut Deus. Sed hoc potest intelligi dupliciter, uno
modo, per aequiparantiam; alio modo, per similitudinem. Primo
quidem modo, non potuit appetere esse ut Deus, quia scivit hoc esse
impossibile, naturali cognitione; nec primum actum peccandi in ipso
praecessit vel habitus vel passio ligans cognoscitivam ipsius virtutem,
ut in particulari deficiens eligeret impossibile, sicut in nobis
interdum accidit. Et tamen, dato quod esset possibile, hoc esset
contra naturale desiderium. Inest enim unicuique naturale desiderium
ad conservandum suum esse, quod non conservaretur, si transmutaretur
in alteram naturam. Unde nulla res quae est in inferiori gradu
naturae, potest appetere superioris naturae gradum, sicut asinus non
appetit esse equus, quia si transferretur in gradum superioris
naturae, iam ipsum non esset. Sed in hoc imaginatio decipitur, quia
enim homo appetit esse in altiori gradu quantum ad aliqua accidentalia,
quae possunt crescere absque corruptione subiecti, aestimatur quod
possit appetere altiorem gradum naturae, in quem pervenire non posset
nisi esse desineret. Manifestum est autem quod Deus excedit
Angelum, non secundum aliqua accidentalia, sed secundum gradum
naturae, et etiam unus Angelus alium. Unde impossibile est quod
Angelus inferior appetat esse aequalis superiori; nedum quod appetat
esse aequalis Deo. Appetere autem esse ut Deus per similitudinem,
contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad id in quo aliquid natum
est Deo assimilari. Et sic, si aliquis quantum ad hoc appetat esse
Deo similis, non peccat, dummodo similitudinem Dei debito ordine
appetat adipisci, ut scilicet eam a Deo habeat. Peccaret vero si
quis etiam appeteret secundum iustitiam esse similis Deo, quasi
propria virtute, et non ex virtute Dei. Alio vero modo potest
aliquis appetere similis esse Deo, quantum ad hoc in quo non natus est
assimilari; sicut si quis appeteret creare caelum et terram, quod est
proprium Dei; in quo appetitu esset peccatum. Et hoc modo Diabolus
appetiit esse ut Deus. Non ut ei assimilaretur quantum ad hoc quod
est nulli subesse simpliciter, quia sic etiam suum non esse appeteret,
cum nulla creatura esse possit nisi per hoc quod sub Deo esse
participat. Sed in hoc appetiit esse similis Deo, quia appetiit ut
finem ultimum beatitudinis id ad quod virtute suae naturae poterat
pervenire, avertens suum appetitum a beatitudine supernaturali, quae
est ex gratia Dei. Vel si appetiit ut ultimum finem illam Dei
similitudinem quae datur ex gratia, voluit hoc habere per virtutem suae
naturae, non ex divino auxilio secundum Dei dispositionem. Et hoc
consonat dictis Anselmi, qui dicit quod appetiit illud ad quod
pervenisset si stetisset. Et haec duo quodammodo in idem redeunt,
quia secundum utrumque appetiit finalem beatitudinem per suam virtutem
habere, quod est proprium Dei. Quia vero quod est per se, est
principium et causa eius quod est per aliud, ex hoc etiam consecutum
est quod appetiit aliquem principatum super alia habere. In quo etiam
perverse voluit Deo assimilari.
Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta.
|
|