|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliqui Daemones sint
naturaliter mali. Dicit enim Porphyrius, ut Augustinus introducit
X de Civ. Dei, quod est quoddam genus Daemonum natura fallax,
simulans deos et animas defunctorum. Sed esse fallacem est esse
malum. Ergo aliqui Daemones sunt naturaliter mali.
2. Praeterea, sicut Angeli sunt creati a Deo, ita et homines.
Sed aliqui homines sunt naturaliter mali, de quibus dicitur Sap.
XII, erat eorum malitia naturalis. Ergo et Angeli aliqui possunt
esse naturaliter mali.
3. Praeterea, aliqua animalia irrationalia habent quasdam naturales
malitias, sicut vulpes naturaliter est subdola, et lupus naturaliter
est rapax, et tamen sunt creaturae Dei. Ergo et Daemones, licet
sint creaturae Dei, possunt esse naturaliter mali.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod Daemones non sunt natura mali.
Respondeo dicendum quod omne quod est, inquantum est et naturam habet
aliquam, in bonum aliquod naturaliter tendit, utpote ex principio bono
existens, quia semper effectus convertitur in suum principium.
Contingit autem alicui bono particulari aliquod malum esse adiunctum,
sicut igni coniungitur hoc malum quod est esse consumptivum aliorum,
sed bono universali nullum malum potest esse adiunctum. Si ergo
aliquid sit cuius natura ordinetur in aliquod bonum particulare, potest
naturaliter tendere in aliquod malum, non inquantum malum, sed per
accidens, inquantum est coniunctum cuidam bono. Si vero aliquid sit
cuius natura ordinetur in aliquod bonum secundum communem boni rationem
hoc secundum suam naturam non potest tendere in aliquod malum.
Manifestum est autem quod quaelibet natura intellectualis habet ordinem
in bonum universale, quod potest apprehendere, et quod est obiectum
voluntatis. Unde cum Daemones sint substantiae intellectuales, nullo
modo possunt habere inclinationem naturalem in aliquod quodcumque
malum. Et ideo non possunt esse naturaliter mali.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibidem reprehendit Porphyrium
de hoc quod dixit quod Daemones erant naturaliter fallaces, dicens eos
non esse naturaliter fallaces, sed propria voluntate. Porphyrius
autem hac ratione posuit Daemones esse natura fallaces, quia ponebat
Daemones esse animalia habentia naturam sensitivam. Natura autem
sensitiva ordinatur ad aliquod bonum particulare, cui potest esse
coniunctum malum. Et secundum hoc, aliquam inclinationem naturalem
habere possunt ad malum; per accidens tamen, inquantum malum est
coniunctum bono.
Ad secundum dicendum quod malitia aliquorum hominum potest dici
naturalis, vel propter consuetudinem, quae est altera natura; vel
propter naturalem inclinationem ex parte naturae sensitivae, ad aliquam
inordinatam passionem, sicut quidam dicuntur naturaliter iracundi vel
concupiscentes; non autem ex parte naturae intellectualis.
Ad tertium dicendum quod animalia bruta secundum naturam sensitivam
habent naturalem inclinationem ad quaedam particularia bona, quibus
coniuncta sunt aliqua mala; sicut vulpes ad quaerendum victum
sagaciter, cui adiungitur dolositas. Unde esse dolosum non est malum
vulpi, cum sit ei naturale; sicut nec esse furiosum est malum cani,
sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.
|
|