|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Diabolus in primo
instanti suae creationis fuerit malus per culpam propriae voluntatis.
Dicitur enim Ioan. VIII, de Diabolo, ille homicida erat ab
initio.
2. Praeterea, secundum Augustinum, I super Gen. ad Litt.,
informitas creaturae non praecessit formationem tempore, sed origine
tantum. Per caelum autem quod legitur primo creatum, ut ipse dicit in
II libro, intelligitur natura angelica informis; per hoc autem quod
dicitur quod Deus dixit, fiat lux, et facta est lux, intelligitur
formatio eius per conversionem ad verbum; simul ergo natura Angeli
creata est, et facta est lux. Sed simul dum facta est lux, distincta
est a tenebris, per quas intelliguntur Angeli peccantes. Ergo in
primo instanti suae creationis quidam Angeli fuerunt beati, et quidam
peccaverunt.
3. Praeterea, peccatum opponitur merito. Sed in primo instanti
suae creationis aliqua natura intellectualis potest mereri; sicut anima
Christi, vel etiam ipsi boni Angeli. Ergo et Daemones in primo
instanti suae creationis potuerunt peccare.
4. Praeterea, natura angelica virtuosior est quam natura corporea.
Sed res corporalis statim in primo instanti suae creationis incipit
habere suam operationem; sicut ignis in primo instanti quo generatus
est, incipit moveri sursum. Ergo et Angelus in primo instanti suae
creationis potuit operari. Aut ergo habuit operationem rectam, aut
non rectam. Si rectam, cum gratiam habuerint, per eam meruerunt
beatitudinem. In Angelis autem statim ad meritum sequitur praemium,
ut supra dictum est. Ergo fuissent statim beati, et ita nunquam
peccassent, quod est falsum. Relinquitur ergo quod in primo
instanti, non recte operando, peccaverunt.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. Inter ea autem erant etiam Daemones.
Ergo et Daemones aliquando fuerunt boni.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod statim Daemones in primo
instanti suae creationis mali fuerunt, non quidem per naturam, sed per
peccatum propriae voluntatis, quia ex quo est factus Diabolus,
iustitiam recusavit. Cui sententiae, ut Augustinus dicit, XI de
Civ. Dei, quisquis acquiescit, non cum illis haereticis sapit,
idest Manichaeis, qui dicunt quod Diabolus habet naturam mali. Sed
quia haec opinio auctoritati Scripturae contradicit (dicitur enim,
sub figura principis Babylonis, de Diabolo, Isaiae XIV, quomodo
cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Et Ezech. XXVIII,
in deliciis Paradisi Dei fuisti dicitur ad Diabolum sub persona regis
Tyri), ideo a magistris haec opinio tanquam erronea rationabiliter
reprobata est. Unde aliqui dixerunt quod Angeli in primo instanti
suae creationis peccare potuerunt, sed non peccaverunt. Sed haec
opinio etiam a quibusdam improbatur ea ratione quia, cum duae
operationes se consequuntur, impossibile videtur quod in eodem nunc
utraque operatio terminetur. Manifestum est autem quod peccatum
Angeli fuit operatio creatione posterior. Terminus autem creationis
est ipsum esse Angeli; terminus vero operationis peccati est quod sunt
mali. Impossibile ergo videtur quod in primo instanti quo Angelus
esse coepit, fuerit malus. Sed haec ratio non videtur sufficiens.
Habet enim solum locum in motibus temporalibus, qui successive
aguntur; sicut si motus localis sequitur ad alterationem, non potest
in eodem instanti terminari alteratio et localis motus. Sed si sunt
mutationes instantaneae, simul et in eodem instanti potest esse
terminus primae et secundae mutationis; sicut in eodem instanti in quo
illuminatur luna a sole, illuminatur aer a luna. Manifestum est autem
quod creatio est instantanea; et similiter motus liberi arbitrii in
Angelis; non enim indigent collatione et discursu rationis, ut ex
supra dictis patet. Unde nihil prohibet simul et in eodem instanti
esse terminum creationis, et terminum liberi arbitrii. Et ideo aliter
dicendum est, quod impossibile fuit Angelum in primo instanti peccasse
per inordinatum actum liberi arbitrii. Quamvis enim res aliqua in
primo instanti quo esse incipit, simul incipere possit operari; tamen
illa operatio quae simul incipit cum esse rei, est ei ab agente a quo
habet esse; sicut moveri sursum inest igni a generante. Unde si
aliqua res habeat esse ab agente deficiente, quod possit esse causa
defectivae actionis, poterit in primo instanti in quo incipit esse,
habere defectivam operationem; sicut si tibia quae nascitur clauda ex
debilitate seminis, statim incipiat claudicare. Agens autem quod
Angelos in esse produxit, scilicet Deus, non potest esse causa
peccati. Unde non potest dici quod Diabolus in primo instanti suae
creationis fuerit malus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI de Civ.
Dei, cum dicitur quod Diabolus ab initio peccat non ab initio ex quo
creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati; scilicet
quia nunquam a peccato suo recessit.
Ad secundum dicendum quod illa distinctio lucis et tenebrarum,
secundum quod per tenebras peccata Daemonum intelliguntur, accipienda
est secundum Dei praescientiam. Unde Augustinus dicit, XI de
Civ. Dei, quod solus lucem ac tenebras discernere potuit, qui
potuit etiam, priusquam caderent, praescire casuros.
Ad tertium dicendum quod quidquid est in merito, est a Deo, et ideo
in primo instanti suae creationis Angelus mereri potuit. Sed non est
similis ratio de peccato, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod Deus non discrevit inter Angelos ante
aversionem quorundam et conversionem aliorum, ut Augustinus dicit,
XI de Civ. Dei, et ideo omnes, in gratia creati in primo instanti
meruerunt. Sed quidam eorum statim impedimentum praestiterunt suae
beatitudinis, praecedens meritum mortificantes. Et ideo beatitudine
quam meruerunt, sunt privati.
|
|