|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliqua mora fuerit inter
creationem et lapsum Angeli. Dicitur enim Ezech. XXVIII,
ambulasti perfectus in viis tuis a die conceptionis tuae, donec inventa
est iniquitas in te. Sed ambulatio, cum sit motus continuus,
requirit aliquam moram. Ergo aliqua mora fuit inter creationem
Diaboli et eius lapsum.
2. Praeterea, Origenes dicit quod serpens antiquus non statim supra
pectus et ventrem suum ambulavit; per quod intelligitur eius peccatum.
Ergo Diabolus non statim post primum instans suae creationis
peccavit.
3. Praeterea, posse peccare commune est homini et Angelo. Fuit
autem aliqua mora inter formationem hominis et eius peccatum. Ergo,
pari ratione, fuit aliqua mora inter formationem Diaboli et eius
peccatum.
4. Praeterea, aliud instans fuit in quo Diabolus peccavit, ab
instanti in quo creatus fuit. Sed inter quaelibet duo instantia cadit
tempus medium. Ergo aliqua mora fuit inter creationem eius et lapsum.
Sed contra est quod dicitur Ioan. VIII, de Diabolo, quod in
veritate non stetit. Et sicut Augustinus dicit, XI de Civ.
Dei, oportet ut hoc sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non
permanserit.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Sed
probabilior, et sanctorum dictis magis consona est, quod statim post
primum instans suae creationis Diabolus peccaverit. Et hoc necesse
est dicere, si ponatur quod in primo instanti suae creationis in actum
liberi arbitrii proruperit, et cum gratia fuerit creatus, ut supra
diximus. Cum enim Angeli per unum actum meritorium ad beatitudinem
perveniant, ut supra dictum est; si Diabolus in primo instanti, in
gratia creatus, meruit, statim post primum instans beatitudinem
accepisset, nisi statim impedimentum praestitisset peccando. Si vero
ponatur quod Angelus in gratia creatus non fuerit; vel quod in primo
instanti actum liberi arbitrii non potuerit habere; nihil prohibet
aliquam moram fuisse inter creationem et lapsum.
Ad primum ergo dicendum quod per motus corporales, qui per tempus
mensurantur, quandoque in sacra Scriptura intelliguntur metaphorice
motus spirituales instantanei. Et sic per ambulationem intelligitur
motus liberi arbitrii tendentis in bonum.
Ad secundum dicendum quod Origenes dicit quod serpens antiquus non a
principio, nec statim supra pectus ambulavit, propter primum instans,
in quo malus non fuit.
Ad tertium dicendum quod Angelus habet liberum arbitrium inflexibile
post electionem, et ideo nisi statim post primum instans, in quo
naturalem motum habuit ad bonum, impedimentum beatitudini
praestitisset, fuisset firmatus in bono. Sed non est simile de
homine. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod inter quaelibet duo instantia esse tempus
medium, habet veritatem inquantum tempus est continuum, ut probatur in
VI Physic. Sed in Angelis, qui non sunt subiecti caelesti motui,
qui primo per tempus continuum mensuratur, tempus accipitur pro ipsa
successione operationum intellectus, vel etiam affectus. Sic igitur
instans primum in Angelis intelligitur respondere operationi mentis
angelicae, qua se in seipsam convertit per vespertinam cognitionem,
quia in primo die commemoratur vespere, sed non mane. Et haec quidem
operatio in omnibus bona fuit. Sed ab hac operatione quidam per
matutinam cognitionem ad laudem verbi sunt conversi, quidam vero, in
seipsis remanentes, facti sunt nox, per superbiam intumescentes, ut
Augustinus dicit, IV super Gen. ad Litt. Et sic prima operatio
fuit omnibus communis; sed in secunda sunt discreti. Et ideo in primo
instanti omnes fuerunt boni; sed in secundo fuerunt boni a malis
distincti.
|
|