|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ille Angelus qui fuit
supremus inter peccantes, non fuerit supremus inter omnes. Dicitur
enim de eo Ezech. XXVIII, tu Cherub extentus et protegens,
posui te in monte sancto Dei. Sed ordo Cherubim est sub ordine
Seraphim, ut Dionysius dicit, VII cap. Ang. Hier. Ergo
Angelus qui fuit supremus inter peccantes, non fuit supremus inter
omnes.
2. Praeterea, Deus fecit naturam intellectualem propter
beatitudinem consequendam. Si igitur Angelus qui fuit supremus inter
omnes, peccavit, sequitur quod ordinatio divina fuerit frustrata in
nobilissima creatura. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, quanto aliquid magis inclinatur in aliquid, tanto
minus potest ab illo deficere. Sed Angelus quanto est superior,
tanto magis inclinatur in Deum. Ergo minus potest a Deo peccando
deficere. Et sic videtur quod Angelus qui peccavit, non fuerit
supremus inter omnes, sed de inferioribus.
Sed contra est quod dicit Gregorius, in homilia de centum ovibus,
quod primus Angelus qui peccavit, dum cunctis agminibus Angelorum
praelatus, eorum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione
clarior fuit.
Respondeo dicendum quod in peccato est duo considerare, scilicet
pronitatem ad peccandum; et motivum ad peccandum. Si ergo
consideremus in Angelis pronitatem ad peccandum, minus videtur quod
peccaverint superiores Angeli, quam inferiores. Et propter hoc
Damascenus dicit quod maior eorum qui peccaverunt, fuit terrestri
ordini praelatus. Et videtur haec opinio consonare positioni
Platonicorum, quam Augustinus recitat in Lib. de Civ. Dei
VIII et X. Dicebant enim quod omnes dii erant boni, sed
Daemonum quidam boni, quidam mali; deos nominantes substantias
intellectuales quae sunt a globo lunari superius, Daemones vero
substantias intellectuales quae sunt a globo lunari inferius,
superiores hominibus ordine naturae. Nec est abiicienda haec opinio
tanquam a fide aliena, quia tota creatura corporalis administratur a
Deo per Angelos, ut Augustinus dicit, III de Trin.; unde
nihil prohibet dicere inferiores Angelos divinitus distributos esse ad
administrandum inferiora corpora, superiores vero ad administrandum
corpora superiora, supremos vero ad assistendum Deo. Et secundum hoc
Damascenus dicit quod illi qui ceciderunt, fuerunt de inferioribus,
in quorum etiam ordine aliqui boni Angeli permanserunt. Si vero
consideretur motivum ad peccandum, maius invenitur in superioribus quam
in inferioribus. Fuit enim Daemonum peccatum superbia, ut supra
dictum est; cuius motivum est excellentia, quae fuit maior in
superioribus. Et ideo Gregorius dicit quod ille qui peccavit, fuit
superior inter omnes. Et hoc videtur probabilius. Quia peccatum
Angeli non processit ex aliqua pronitate, sed ex solo libero
arbitrio, unde magis videtur consideranda esse ratio quae sumitur a
motivo ad peccandum. Non est tamen inde alii opinioni praeiudicandum,
quia etiam in principe inferiorum Angelorum potuit esse aliquod motivum
ad peccandum.
Ad primum ergo dicendum quod Cherubim interpretatur plenitudo
scientiae; Seraphim autem interpretatur ardentes sive incedentes. Et
sic patet quod Cherubim denominatur a scientia, quae potest esse cum
mortali peccato; Seraphim vero denominatur ab ardore caritatis, quae
cum peccato mortali esse non potest. Et ideo primus Angelus peccans
non est denominatus Seraphim, sed Cherubim.
Ad secundum dicendum quod divina intentio non frustratur nec in his qui
peccant, nec in his qui salvantur, utrorumque enim eventum Deus
praecognoscit, et ex utroque habet gloriam, dum hos ex sua bonitate
salvat, illos ex sua iustitia punit. Ipsa vero creatura
intellectualis, dum peccat, a fine debito deficit. Nec hoc est
inconveniens in quacumque creatura sublimi, sic enim creatura
intellectualis instituta est a Deo, ut in eius arbitrio positum sit
agere propter finem.
Ad tertium dicendum quod quantacumque inclinatio ad bonum fuerit in
supremo Angelo, tamen ei necessitatem non inducebat. Unde potuit per
liberum arbitrium eam non sequi.
|
|