|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod peccatum primi Angeli
peccantis non fuit aliis causa peccandi. Causa enim prior est
causato. Sed omnes simul peccaverunt, ut Damascenus dicit. Ergo
peccatum unius non fuit aliis causa peccandi.
2. Praeterea, primum peccatum Angeli non potest esse nisi
superbia, ut supra dictum est. Sed superbia excellentiam quaerit.
Magis autem excellentiae repugnat quod aliquis inferiori subdatur,
quam superiori, et sic non videtur quod Daemones peccaverint per hoc
quod voluerunt subesse alicui superiorum Angelorum, potius quam Deo.
Sic autem peccatum unius Angeli fuisset aliis causa peccandi, si eos
ad hoc induxisset ut sibi subiicerentur. Non ergo videtur quod
peccatum primi Angeli fuerit causa peccandi aliis.
3. Praeterea, maius peccatum est velle subesse alteri contra Deum,
quam contra Deum alteri velle praeesse, quia minus habet de motivo ad
peccandum. Si ergo peccatum primi Angeli fuit aliis causa peccandi in
hoc, quod eos ut sibi subiicerentur induxit, gravius peccassent
inferiores Angeli quam supremus, quod est contra hoc quod super illud
Psalmi CIII, draco iste quem formasti, dicit Glossa, qui
ceteris in esse erat excellentior, factus est in malitia maior. Non
ergo peccatum primi Angeli fuit aliis causa peccandi.
Sed contra est quod dicitur Apoc. XII, quod draco traxit secum
tertiam partem stellarum.
Respondeo dicendum quod peccatum primi Angeli fuit aliis causa
peccandi, non quidem cogens, sed quadam quasi exhortatione inducens.
Cuius signum ex hoc apparet, quod omnes Daemones illi supremo
subduntur; ut manifeste apparet per illud quod dicit dominus, Matth.
XXV, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo
et Angelis eius. Habet enim hoc ordo divinae iustitiae, ut cuius
suggestioni aliquis consentit in culpa, eius potestati subdatur in
poena; secundum illud II Petr. II, a quo quis superatus est,
huic servus addictus est.
Ad primum ergo dicendum quod, licet simul Daemones peccaverint,
tamen peccatum unius potuit esse aliis causa peccandi. Angelus enim
non indiget ad eligendum vel exhortandum vel etiam consentiendum,
temporis mora; sicut homo, qui deliberatione indiget ad eligendum et
ad consentiendum, et locutione vocali ad exhortandum, quorum utrumque
tempore agitur. Manifestum est autem quod etiam homo simul dum aliquid
iam corde concepit, in eodem instanti incipit loqui. Et in ultimo
instanti locutionis, in quo aliquis sensum loquentis capit, potest
assentire ei quod dicitur, ut patet maxime in primis conceptionibus,
quas quisque probat auditas. Sublato ergo tempore locutionis et
deliberationis quod in nobis requiritur, in eodem instanti in quo
primus Angelus suam affectionem intelligibili locutione expressit,
possibile fuit aliis in eam consentire.
Ad secundum dicendum quod superbus, ceteris paribus, magis vult
subesse superiori quam inferiori. Sed si aliquam excellentiam
consequatur sub inferiori, quam sub superiori consequi non possit,
magis eligit inferiori subesse quam superiori. Sic igitur non fuit
contra superbiam Daemonum quod subesse inferiori voluerunt, in eius
principatum consentientes; ad hoc eum principem et ducem habere
volentes, ut virtute naturali suam ultimam beatitudinem
consequerentur; praesertim quia supremo Angelo naturae ordine etiam
tunc subiecti erant.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Angelus non habet
aliquid retardans, sed secundum suam totam virtutem movetur in illud ad
quod movetur, sive in bonum sive in malum. Quia igitur supremus
Angelus maiorem habuit naturalem virtutem quam inferiores, intensiori
motu in peccatum prolapsus est. Et ideo factus est etiam in malitia
maior.
|
|