|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus Daemonis sit
obtenebratus per privationem cognitionis omnis veritatis. Si enim
aliquam veritatem cognoscerent, maxime cognoscerent seipsos, quod est
cognoscere substantias separatas. Hoc autem eorum miseriae non
convenit, cum ad magnam beatitudinem pertinere videatur, intantum quod
quidam ultimam beatitudinem hominis posuerunt in cognoscendo substantias
separatas. Ergo Daemones privantur omni cognitione veritatis.
2. Praeterea, id quod est manifestissimum in natura, videtur esse
maxime manifestum Angelis, sive bonis sive malis. Quod enim non sit
nobis maxime manifestum, contingit ex debilitate intellectus nostri a
phantasmatibus accipientis, sicut ex debilitate oculi noctuae contingit
quod non possit videre lumen solis. Sed Daemones non possunt
cognoscere Deum, qui est secundum se manifestissimus, cum sit in
summo veritatis, eo quod non habent mundum cor, quo solo videtur
Deus. Ergo nec alia cognoscere possunt.
3. Praeterea, cognitio rerum Angelis conveniens est duplex,
secundum Augustinum, scilicet matutina, et vespertina. Sed cognitio
matutina non competit Daemonibus, quia non vident res in verbo, nec
etiam cognitio vespertina, quia cognitio vespertina refert res cognitas
ad laudem creatoris (unde post vespere fit mane, ut dicitur Gen.
I). Ergo Daemones non possunt cognitionem de rebus habere.
4. Praeterea, Angeli in sua conditione cognoverunt mysterium regni
Dei, ut Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt. Sed Daemones
hac cognitione privati sunt, quia si cognovissent, nequaquam dominum
gloriae crucifixissent, ut dicitur I Cor. II. Ergo, pari
ratione, omni alia cognitione veritatis sunt privati.
5. Praeterea, quamcumque veritatem aliquis scit, aut cognoscit eam
naturaliter, sicut nos cognoscimus prima principia; aut accipiendo ab
alio, sicut quae scimus addiscendo; aut per experientiam longi
temporis, sicut quae scimus inveniendo. Sed Daemones non possunt
cognoscere veritatem per suam naturam, quia ab eis divisi sunt boni
Angeli sicut lux a tenebris, ut Augustinus dicit; omnis autem
manifestatio fit per lumen, ut dicitur Ephes. V. Similiter etiam
neque per revelationem, neque addiscendo a bonis Angelis, quia non
est conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II Cor. VI. Neque
etiam per experientiam longi temporis, quia experientia a sensu
oritur. Ergo nulla in eis est cognitio veritatis.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod data Daemonibus angelica dona nequaquam mutata esse dicimus, sed
sunt integra et splendidissima. Inter ista autem naturalia dona est
cognitio veritatis. Ergo in eis est aliqua veritatis cognitio.
Respondeo dicendum quod duplex est cognitio veritatis, una quidem quae
habetur per gratiam; alia vero quae habetur per naturam. Et ista quae
habetur per gratiam, est duplex, una quae est speculativa tantum,
sicut cum alicui aliqua secreta divinorum revelantur; alia vero quae
est affectiva, producens amorem Dei; et haec proprie pertinet ad
donum sapientiae. Harum autem trium cognitionum prima in Daemonibus
nec est ablata, nec diminuta. Consequitur enim ipsam naturam
Angeli, qui secundum suam naturam est quidam intellectus vel mens,
propter simplicitatem autem suae substantiae, a natura eius aliquid
subtrahi non potest, ut sic per subtractionem naturalium puniatur,
sicut homo punitur per subtractionem manus aut pedis aut alicuius
huiusmodi. Et ideo dicit Dionysius quod dona naturalia in eis integra
manent. Unde naturalis cognitio in eis non est diminuta. Secunda
autem cognitio, quae est per gratiam, in speculatione consistens, non
est in eis totaliter ablata, sed diminuta, quia de huiusmodi secretis
divinis tantum revelatur eis quantum oportet, vel mediantibus
Angelis, vel per aliqua temporalia divinae virtutis effecta, ut dicit
Augustinus, IX de Civ. Dei; non autem sicut ipsis sanctis
Angelis, quibus plura et clarius revelantur in ipso verbo. A tertia
vero cognitione sunt totaliter privati, sicut et a caritate.
Ad primum ergo dicendum quod felicitas consistit in applicatione ad id
quod superius est. Substantiae autem separatae sunt ordine naturae
supra nos, unde aliqualis ratio felicitatis esse potest homini si
cognoscat substantias separatas; licet perfecta eius felicitas sit in
cognoscendo primam substantiam, scilicet Deum. Sed substantiae
separatae cognoscere substantiam separatam est connaturale, sicut et
nobis cognoscere naturas sensibiles. Unde sicut in hoc non est
felicitas hominis, quod cognoscat naturas sensibiles; ita non est
felicitas Angeli in hoc, quod cognoscat substantias separatas.
Ad secundum dicendum quod illud quod est manifestissimum in natura,
est nobis occultum propter hoc quod excedit proportionem intellectus
nostri; et non solum propter hoc quod intellectus noster accipit a
phantasmatibus. Excedit autem divina substantia non solum proportionem
intellectus humani, sed etiam intellectus angelici. Unde nec ipse
Angelus secundum suam naturam, potest cognoscere Dei substantiam.
Potest tamen altiorem cognitionem de Deo habere per suam naturam quam
homo, propter perfectionem sui intellectus. Et talis cognitio Dei
remanet etiam in Daemonibus. Licet enim non habeant puritatem quae
est per gratiam, habent tamen puritatem naturae, quae sufficit ad
cognitionem Dei quae eis competit ex natura.
Ad tertium dicendum quod creatura tenebra est, comparata excellentiae
divini luminis, et ideo cognitio creaturae in propria natura,
vespertina dicitur. Vespere enim est tenebris adiunctum, habet tamen
aliquid de luce, cum autem totaliter deficit lux, est nox. Sic
igitur et cognitio rerum in propria natura, quando refertur ad laudem
creatoris, ut in bonis Angelis, habet aliquid de luce divina, et
potest dici vespertina, si autem non referatur in Deum, sicut in
Daemonibus, non dicitur vespertina, sed nocturna. Unde et in
Genesi I, legitur quod tenebras quas Deus a luce separavit, vocavit
noctem.
Ad quartum dicendum quod mysterium regni Dei, quod est impletum per
Christum, omnes quidem Angeli a principio aliquo modo cognoverunt;
maxime ex quo beatificati sunt visione verbi, quam Daemones nunquam
habuerunt. Non tamen omnes Angeli cognoverunt perfecte, neque
aequaliter. Unde Daemones multo minus, Christo existente in mundo,
perfecte mysterium incarnationis cognoverunt. Non enim innotuit eis,
ut Augustinus dicit sicut Angelis sanctis, qui verbi participata
aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit per
quaedam temporalia effecta. Si autem perfecte et per certitudinem
cognovissent ipsum esse filium Dei, et effectum passionis eius,
nunquam dominum gloriae crucifigi procurassent.
Ad quintum dicendum quod Daemones tribus modis cognoscunt veritatem
aliquam. Uno modo, subtilitate suae naturae, quia licet sint
obtenebrati per privationem luminis gratiae, sunt tamen lucidi lumine
intellectualis naturae. Secundo, per revelationem a sanctis
Angelis; cum quibus non conveniunt quidem per conformitatem
voluntatis; conveniunt autem similitudine intellectualis naturae,
secundum quam possunt accipere quod ab aliis manifestatur. Tertio modo
cognoscunt per experientiam longi temporis; non quasi a sensu
accipientes; sed dum in rebus singularibus completur similitudo eius
speciei intelligibilis quam sibi naturaliter habent inditam, aliqua
cognoscunt praesentia, quae non praecognoverunt futura, ut supra de
cognitione Angelorum dictum est.
|
|