|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas Daemonum non
sit obstinata in malo. Libertas enim arbitrii ad naturam
intellectualis naturae pertinet, quae manet in Daemonibus, ut dictum
est. Sed libertas arbitrii per se et prius ordinatur ad bonum quam ad
malum. Ergo voluntas Daemonis non est ita obstinata in malo, quin
possit redire ad bonum.
2. Praeterea, maior est misericordia Dei, quae est infinita, quam
Daemonis malitia, quae est finita. A malitia autem culpae ad
bonitatem iustitiae nullus redit nisi per Dei misericordiam. Ergo
etiam Daemones a statu malitiae possunt redire ad statum iustitiae.
3. Praeterea, si Daemones habent voluntatem obstinatam in malo,
maxime haberent eam obstinatam in peccato quo peccaverunt. Sed illud
peccatum in eis nunc non manet, scilicet superbia quia nec motivum
manet, scilicet excellentia. Ergo Daemon non est obstinatus in
malitia.
4. Praeterea, Gregorius dicit quod homo per alium reparari potuit,
quia per alium cecidit. Sed Daemones inferiores per primum
ceciderunt, ut supra dictum est. Ergo eorum casus per alium reparari
potest. Ergo non sunt in malitia obstinati.
5. Praeterea, quicumque est in malitia obstinatus, nunquam aliquod
bonum opus operatur. Sed Daemon aliqua bona opera facit, confitetur
enim veritatem, dicens Christo, scio quia sis sanctus Dei, Marc.
I, Daemones etiam credunt et contremiscunt, ut dicitur Iacob.
II; Dionysius etiam dicit, IV cap. de Div. Nom., quod bonum
et optimum concupiscunt, esse, vivere et intelligere. Ergo non sunt
obstinati in malitia.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXIII, superbia eorum
qui te oderunt, ascendit semper; quod de Daemonibus exponitur. Ergo
semper obstinati in malitia perseverant.
Respondeo dicendum quod Origenis positio fuit quod omnis voluntas
creaturae, propter libertatem arbitrii, potest flecti et in bonum et
in malum, excepta anima Christi propter unionem verbi. Sed haec
positio tollit veritatem beatitudinis a sanctis Angelis et hominibus,
quia stabilitas sempiterna est de ratione verae beatitudinis; unde et
vita aeterna nominatur. Repugnat etiam auctoritati Scripturae
sacrae, quae Daemones et homines malos in supplicium aeternum
mittendos, bonos autem in vitam aeternam transferendos pronuntiat,
Matth. XXV. Unde haec positio est tanquam erronea reputanda; et
tenendum est firmiter, secundum fidem Catholicam, quod et voluntas
bonorum Angelorum confirmata est in bono, et voluntas Daemonum
obstinata est in malo. Causam autem huius obstinationis oportet
accipere, non ex gravitate culpae, sed ex conditione naturae status.
Hoc enim est hominibus mors, quod Angelis casus, ut Damascenus
dicit. Manifestum est autem quod omnia mortalia peccata hominum, sive
sint magna sive sint parva, ante mortem sunt remissibilia; post mortem
vero, irremissibilia, et perpetuo manentia. Ad inquirendum ergo
causam huiusmodi obstinationis, considerandum est quod vis appetitiva
in omnibus proportionatur apprehensivae a qua movetur, sicut mobile
motori. Appetitus enim sensitivus est boni particularis, voluntas
vero universalis, ut supra dictum est; sicut etiam sensus
apprehensivus est singularium, intellectus vero universalium. Differt
autem apprehensio Angeli ab apprehensione hominis in hoc, quod
Angelus apprehendit immobiliter per intellectum, sicut et nos
immobiliter apprehendimus prima principia, quorum est intellectus,
homo vero per rationem apprehendit mobiliter, discurrendo de uno ad
aliud, habens viam procedendi ad utrumque oppositorum. Unde et
voluntas hominis adhaeret alicui mobiliter, quasi potens etiam ab eo
discedere et contrario adhaerere, voluntas autem Angeli adhaeret fixe
et immobiliter. Et ideo, si consideretur ante adhaesionem, potest
libere adhaerere et huic et opposito (in his scilicet quae non
naturaliter vult), sed postquam iam adhaesit, immobiliter adhaeret.
Et ideo consuevit dici quod liberum arbitrium hominis flexibile est ad
oppositum et ante electionem, et post; liberum autem arbitrium Angeli
est flexibile ad utrumque oppositum ante electionem, sed non post.
Sic igitur et boni Angeli, semper adhaerentes iustitiae, sunt in
illa confirmati, mali vero, peccantes, sunt in peccato obstinati.
De obstinatione vero hominum damnatorum infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod boni et mali Angeli habent liberum
arbitrium, sed secundum modum et conditionem suae naturae, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod misericordia Dei liberat a peccato
poenitentes. Illi vero qui poenitentiae capaces non sunt, immobiliter
malo adhaerentes per divinam misericordiam non liberantur.
Ad tertium dicendum quod adhuc manet in Diabolo peccatum quo primo
peccavit, quantum ad appetitum; licet non quantum ad hoc quod credat
se posse obtinere. Sicut si aliquis credat se posse facere
homicidium, et velit facere, et postea adimatur ei potestas;
nihilominus voluntas homicidii in eo manere potest, ut velit fecisse,
vel velit facere si posset.
Ad quartum dicendum quod non est tota causa quare peccatum hominis sit
remissibile, quia alio suggerente peccavit. Et ideo ratio non
sequitur.
Ad quintum dicendum quod actus Daemonis est duplex. Quidam scilicet
ex voluntate deliberata procedens, et hic proprie potest dici actus
eius. Et talis actus Daemonis semper est malus, quia etsi aliquando
aliquod bonum faciat, non tamen bene facit; sicut dum veritatem dicit
ut decipiat, et dum non voluntarie credit et confitetur, sed rerum
evidentia coactus. Alius autem actus Daemonis est naturalis; qui
bonus esse potest, et attestatur bonitati naturae. Et tamen etiam
tali bono actu abutuntur ad malum.
|
|