|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dolor non sit in
Daemonibus. Cum enim dolor et gaudium opponantur, non possunt esse
simul in eodem. Sed in Daemonibus est gaudium, dicit enim
Augustinus, contra Manichaeos, Diabolus potestatem habet in eos qui
Dei praecepta contemnunt, et de hac tam infelici potestate laetatur.
Ergo in Daemonibus non est dolor.
2. Praeterea, dolor est causa timoris, de his enim timemus dum
futura sunt, de quibus dolemus dum praesentia sunt. Sed in
Daemonibus non est timor; secundum illud Iob XLI, factus est ut
nullum timeret. Ergo in Daemonibus non est dolor.
3. Praeterea, dolere de malo est bonum. Sed Daemones non possunt
bene facere. Ergo non possunt dolere, ad minus de malo culpae; quod
pertinet ad vermem conscientiae.
Sed contra est quod peccatum Daemonis est gravius quam peccatum
hominis. Sed homo punitur dolore pro delectatione peccati; secundum
illud Apoc. XVIII, quantum glorificavit se et in deliciis fuit,
tantum date ei tormentum et luctum. Ergo multo magis Diabolus, qui
maximo se glorificavit, punitur doloris luctu.
Respondeo dicendum quod timor, dolor, gaudium, et huiusmodi,
secundum quod sunt passiones, in Daemonibus esse non possunt, sic
enim sunt propriae appetitus sensitivi, qui est virtus in organo
corporali. Sed secundum quod nominant simplices actus voluntatis, sic
possunt esse in Daemonibus. Et necesse est dicere quod in eis sit
dolor. Quia dolor, secundum quod significat simplicem actum
voluntatis, nihil est aliud quam renisus voluntatis ad id quod est vel
non est. Patet autem quod Daemones multa vellent non esse quae sunt,
et esse quae non sunt, vellent enim, cum sint invidi, damnari eos qui
salvantur. Unde oportet dicere quod in eis sit dolor, et praecipue
quia de ratione poenae est, quod voluntati repugnet. Privantur etiam
beatitudine quam naturaliter appetunt; et in multis eorum iniqua
voluntas cohibetur.
Ad primum ergo dicendum quod gaudium et dolor de eodem sunt opposita,
non autem de diversis. Unde nihil prohibet unum simul dolere de uno,
et gaudere de alio; et maxime secundum quod dolor et gaudium important
simplices voluntatis actus; quia non solum in diversis, sed etiam in
una et eadem re potest esse aliquid quod volumus, et aliquid quod
nolumus.
Ad secundum dicendum quod sicut in Daemonibus est dolor de praesenti,
ita et timor de futuro. Quod autem dicitur, factus est ut nullum
timeret, intelligitur de timore Dei cohibente a peccato. Alibi,
namque scriptum est quod Daemones credunt et contremiscunt.
Ad tertium dicendum quod dolere de malo culpae propter se attestatur
voluntatis bonitati, cui malum culpae opponitur. Dolere autem de malo
poenae, vel de malo culpae propter poenam, attestatur bonitati
naturae, cui malum poenae opponitur. Unde Augustinus dicit, XIX
de Civ. Dei, quod dolor amissi boni in supplicio, testis est
naturae bonae. Daemon ergo, cum perversae sit voluntatis et
obstinatae, de malo culpae non dolet.
|
|