|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aer iste non sit locus
poenalis Daemonum. Daemon enim est natura spiritualis. Natura autem
spiritualis non afficitur loco. Ergo nullus locus est Daemonibus
poenalis.
2. Praeterea, peccatum hominis non est gravius quam peccatum
Daemonis. Sed locus poenalis hominis est Infernus. Ergo multo
magis Daemonis. Ergo non aer caliginosus.
3. Praeterea, Daemones puniuntur poena ignis. Sed in aere
caliginoso non est ignis. Ergo aer caliginosus non est locus poenae
Daemonum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III super Gen. ad
Litt., quod aer caliginosus est quasi carcer Daemonibus usque ad
tempus iudicii.
Respondeo dicendum quod Angeli, secundum suam naturam, medii sunt
inter Deum et homines. Habet autem hoc divinae providentiae ratio,
quod inferiorum bonum per superiora procuret. Bonum autem hominis
dupliciter procuratur per divinam providentiam. Uno modo directe, dum
scilicet aliquis inducitur ad bonum et retrahitur a malo, et hoc
decenter fit per Angelos bonos. Alio modo indirecte, dum scilicet
aliquis exercetur, impugnatus, per impugnationem contrarii. Et hanc
procurationem boni humani conveniens fuit per malos Angelos fieri, ne
totaliter post peccatum ab utilitate naturalis ordinis exciderent. Sic
ergo Daemonibus duplex locus poenalis debetur. Unus quidem ratione
suae culpae, et hic est Infernus. Alius autem ratione exercitationis
humanae, et sic debetur eis caliginosus aer. Procuratio autem salutis
humanae protenditur usque ad diem iudicii, unde et usque tunc durat
ministerium Angelorum et exercitatio Daemonum. Unde et usque tunc et
boni Angeli ad nos huc mittuntur, et Daemones in hoc aere caliginoso
sunt ad nostrum exercitium, licet eorum aliqui etiam nunc in Inferno
sint, ad torquendum eos quos ad malum induxerunt; sicut et aliquis
boni Angeli sunt cum animabus sanctis in caelo. Sed post diem iudicii
omnes mali, tam homines quam Angeli, in Inferno erunt; boni vero in
caelo.
Ad primum ergo dicendum quod locus non est poenalis Angelo aut
animae, quasi afficiens alterando naturam; sed quasi afficiens
voluntatem contristando, dum Angelus vel anima apprehendit se esse in
loco non convenienti suae voluntati.
Ad secundum dicendum quod anima secundum ordinem naturae non praefertur
alteri animae, sicut Daemones ordine naturae praeferuntur hominibus.
Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod aliqui dixerunt usque ad diem iudicii differri
poenam sensibilem tam Daemonum quam animarum, et similiter
beatitudinem sanctorum differri usque ad diem iudicii; quod est
erroneum, et repugnans apostoli sententiae, qui dicit, II Cor.
V, si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, domum
habemus in caelo. Alii vero, licet hoc non concedant de animabus,
concedunt tamen de Daemonibus. Sed melius est dicendum quod idem
iudicium sit de malis animabus et malis Angelis; sicut idem iudicium
est de bonis animabus et bonis Angelis. Unde dicendum est quod,
sicut locus caelestis pertinet ad gloriam Angelorum, tamen gloria
eorum non minuitur cum ad nos veniunt, quia considerant illum locum
esse suum (eo modo quo dicimus honorem episcopi non minui dum actu non
sedet in cathedra); similiter dicendum est quod Daemones licet non
actu alligentur gehennali igni, dum sunt in aere isto caliginoso,
tamen ex hoc ipso quod sciunt illam alligationem sibi deberi, eorum
poena non diminuitur. Unde dicitur in quadam Glossa Iacobi III,
quod portant secum ignem Gehennae quocumque vadant. Nec est contra
hoc, quod rogaverunt dominum ut non mitteret eos in abyssum, ut
dicitur Lucae VIII, quia hoc petierunt reputantes sibi poenam, si
excluderentur a loco in quo possunt hominibus nocere. Unde Marci V,
dicitur quod deprecabantur eum ne expelleret eos extra regionem.
|
|