|
Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de
creatura corporali. In cuius productione tria opera Scriptura
commemorat, scilicet opus creationis, cum dicitur, in principio
creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum
dicitur, divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra
firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento; et opus ornatus, cum
dicitur, fiant luminaria in firmamento et cetera. Primo ergo
considerandum est de opere creationis; secundo, de opere
distinctionis; tertio, de opere ornatus. Circa primum quaeruntur
quatuor. Primo, utrum creatura corporalis sit a Deo. Secundo,
utrum sit facta propter bonitatem Dei. Tertio, utrum sit facta a
Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum formae corporum sint ab
Angelis, an immediate a Deo.
|
|