|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non
sit a Deo. Dicitur enim Eccle. III, didici quod omnia quae
fecit Deus, perseverant in aeternum. Sed corpora visibilia non
perseverant in aeternum, dicitur enim II Cor. IV, quae videntur
temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ergo Deus non
fecit corpora visibilia.
2. Praeterea, Gen. I, dicitur, vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. Sed creaturae corporales sunt malae,
experimur enim eas in multis noxias, ut patet in multis serpentibus,
in aestu solis, et huiusmodi; ideo autem aliquid dicitur malum, quia
nocet. Creaturae igitur corporales non sunt a Deo.
3. Praeterea, id quod est a Deo, non retrahit a Deo, sed ducit
in ipsum. Sed creaturae corporales retrahunt a Deo, unde apostolus
dicit, II Cor. IV, non contemplantibus nobis quae videntur.
Ergo creaturae corporales non sunt a Deo.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLV, qui fecit caelum et
terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
Respondeo dicendum quod quorundam haereticorum positio est, quod
visibilia ista non sunt creata a bono Deo, sed a malo principio. Et
ad argumentum sui erroris assumunt quod apostolus dicit II, Cor.
IV, Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium. Haec autem
positio est omnino impossibilis. Si enim diversa in aliquo uniantur,
necesse est huius unionis causam esse aliquam, non enim diversa
secundum se uniuntur. Et inde est quod, quandocumque in diversis
invenitur aliquid unum, oportet quod illa diversa illud unum ab aliqua
una causa recipiant; sicut diversa corpora calida habent calorem ab
igne. Hoc autem quod est esse, communiter invenitur in omnibus
rebus, quantumcumque diversis. Necesse est ergo esse unum essendi
principium, a quo esse habeant quaecumque sunt quocumque modo, sive
sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et corporalia.
Dicitur autem Diabolus esse Deus huius saeculi, non creatione, sed
quia saeculariter viventes ei serviunt; eo modo loquendi quo apostolus
loquitur, ad Philipp. III, quorum Deus venter est.
Ad primum ergo dicendum quod omnes creaturae Dei secundum aliquid in
aeternum perseverant, ad minus secundum materiam, quia creaturae
nunquam in nihilum redigentur, etiam si sint corruptibiles. Sed
quanto creaturae magis appropinquant ad Deum, qui est omnino
immobilis, tanto magis sunt immobiles. Nam creaturae corruptibiles in
perpetuum manent secundum materiam, sed mutantur secundum formam
substantialem. Creaturae vero incorruptibiles permanent quidem
secundum substantiam, sed sunt mutabiles secundum alia, puta secundum
locum, ut corpora caelestia; vel secundum affectiones, ut creaturae
spirituales. Quod autem apostolus dicit, quae videntur, temporalia
sunt, etsi verum sit etiam quantum ad ipsas res in se consideratas,
secundum quod omnis creatura visibilis subiacet tempori, vel secundum
suum esse vel secundum suum motum; tamen apostolus intendit loqui de
visibilibus secundum quod sunt hominis praemia. Nam praemia hominis
quae sunt in istis rebus visibilibus, temporaliter transeunt, quae
autem sunt in rebus invisibilibus, permanent in aeternum. Unde et
supra praemiserat, aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Ad secundum dicendum quod creatura corporalis, secundum suam naturam,
est bona, sed non est bonum universale, sed est quoddam bonum
particulare et contractum, secundum quam particularitatem et
contractionem sequitur in ea contrarietas, per quam unum contrariatur
alteri, licet utrumque in se sit bonum. Quidam autem, aestimantes
res non ex earum natura, sed ex suo proprio commodo, quaecumque sibi
nociva sunt, simpliciter mala arbitrantur non considerantes quod id
quod est uni nocivum quantum ad aliquid, vel alteri vel eidem quantum
ad aliquid est proficuum. Quod nequaquam esset, si secundum se
corpora essent mala et noxia.
Ad tertium dicendum quod creaturae, quantum est de se, non retrahunt
a Deo, sed in ipsum ducunt, quia invisibilia Dei per ea quae facta
sunt, intellecta, conspiciuntur, ut dicitur Rom. I. Sed quod
avertant a Deo, hoc est ex culpa eorum qui insipienter eis utuntur.
Unde dicitur Sap. XIV, quod creaturae factae sunt in muscipulam
pedibus insipientium. Et hoc ipsum quod sic a Deo abducunt,
attestatur quod sunt a Deo. Non enim abducunt insipientes a Deo,
nisi alliciendo secundum aliquid boni in eis existens, quod habent a
Deo.
|
|