|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non
sit facta propter Dei bonitatem. Dicitur enim Sap. I, creavit
Deus ut essent omnia. Ergo omnia sunt creata propter suum proprium
esse, et non propter Dei bonitatem.
2. Praeterea, bonum habet rationem finis. Ergo id quod est magis
bonum in rebus, est finis minus boni. Creatura autem spiritualis
comparatur ad corporalem, sicut maius bonum ad minus bonum. Ergo
creatura corporalis est propter spiritualem, et non propter Dei
bonitatem.
3. Praeterea, iustitia non dat inaequalia nisi inaequalibus. Sed
Deus est iustus. Ergo ante omnem inaequalitatem a Deo creatam, est
inaequalitas a Deo non creata. Sed inaequalitas a Deo non creata,
non potest esse nisi quae est ex libero arbitrio. Ergo omnis
inaequalitas sequitur ex diversis motibus liberi arbitrii. Creaturae
autem corporales sunt inaequales spiritualibus. Ergo creaturae
corporales sunt factae propter aliquos motus liberi arbitrii, et non
propter Dei bonitatem.
Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter
semetipsum operatus est dominus.
Respondeo dicendum quod Origenes posuit quod creatura corporalis non
est facta ex prima Dei intentione, sed ad poenam creaturae spiritualis
peccantis. Posuit enim quod Deus a principio creaturas spirituales
solas fecit, et omnes aequales. Quarum, cum essent liberi arbitrii,
quaedam conversae sunt in Deum, et secundum quantitatem conversionis
sortitae sunt maiorem vel minorem gradum, in sua simplicitate
remanentes. Quaedam vero, aversae a Deo, alligatae sunt corporibus
diversis, secundum modum aversionis a Deo. Quae quidem positio
erronea est. Primo quidem, quia contrariatur Scripturae, quae,
enarrata productione cuiuslibet speciei creaturae corporalis subiungit,
vidit Deus quia hoc esset bonum; quasi diceret quod unumquodque ideo
factum est, quia bonum est ipsum esse. Secundum autem opinionem
Origenis, creatura corporalis facta est, non quia bonum est eam
esse, sed ut malum alterius puniretur. Secundo, quia sequeretur quod
mundi corporalis dispositio quae nunc est, esset a casu. Si enim ideo
corpus solis tale factum est, ut congrueret alicui peccato spiritualis
creaturae puniendo; si plures creaturae spirituales similiter
peccassent sicut illa propter cuius peccatum puniendum ponit solem
creatum, sequeretur quod essent plures soles in mundo. Et idem esset
de aliis. Haec autem sunt omnino inconvenientia. Unde haec positione
remota tanquam erronea, considerandum est quod ex omnibus creaturis
constituitur totum universum sicut totum ex partibus. Si autem
alicuius totius et partium eius velimus finem assignare, inveniemus
primo quidem, quod singulae partes sunt propter suos actus; sicut
oculus ad videndum. Secundo vero, quod pars ignobilior est propter
nobiliorem; sicut sensus propter intellectum, et pulmo propter cor.
Tertio vero, omnes partes sunt propter perfectionem totius, sicut et
materia propter formam, partes enim sunt quasi materia totius.
Ulterius autem, totus homo est propter aliquem finem extrinsecum,
puta ut fruatur Deo. Sic igitur et in partibus universi, unaquaeque
creatura est propter suum proprium actum et perfectionem. Secundo
autem, creaturae ignobiliores sunt propter nobiliores sicut creaturae
quae sunt infra hominem, sunt propter hominem. Ulterius autem,
singulae creaturae sunt propter perfectionem totius universi. Ulterius
autem, totum universum, cum singulis suis partibus, ordinatur in
Deum sicut in finem, inquantum in eis per quandam imitationem divina
bonitas repraesentatur ad gloriam Dei, quamvis creaturae rationales
speciali quodam modo supra hoc habeant finem Deum, quem attingere
possunt sua operatione, cognoscendo et amando. Et sic patet quod
divina bonitas est finis omnium corporalium.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc ipso quod creatura aliqua habet
esse, repraesentat divinum esse et bonitatem eius. Et ideo per hoc
quod Deus creavit omnia ut essent, non excluditur quin creaverit omnia
propter suam bonitatem.
Ad secundum dicendum quod finis proximus non excludit finem ultimum.
Unde per hoc quod creatura corporalis facta est quodammodo propter
spiritualem, non removetur quin sit facta propter Dei bonitatem.
Ad tertium dicendum quod aequalitas iustitiae locum habet in
retribuendo, iustum enim est quod aequalibus aequalia retribuantur.
Non autem habet locum in prima rerum institutione. Sicut enim artifex
eiusdem generis lapides in diversis partibus aedificii ponit absque
iniustitia, non propter aliquam diversitatem in lapidibus
praecedentem, sed attendens ad perfectionem totius aedificii, quae non
esset nisi lapides diversimode in aedificio collocarentur; sic et Deus
a principio, ut esset perfectio in universo, diversas et inaequales
creaturas instituit, secundum suam sapientiam, absque iniustitia,
nulla tamen praesupposita meritorum diversitate.
|
|