|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis sit
producta a Deo mediantibus Angelis. Sicut enim res gubernantur per
divinam sapientiam, ita omnia sunt per Dei sapientiam facta; secundum
illud Psalmi CIII, omnia in sapientia fecisti. Sed ordinare est
sapientis, ut dicitur in principio Metaphys. Unde in gubernatione
rerum, inferiora per superiora reguntur quodam ordine, ut Augustinus
dicit, III de Trin. Ergo et in rerum productione talis ordo
fuit, quod creatura corporalis, tanquam inferior, per spiritualem,
tanquam superiorem, est producta.
2. Praeterea, diversitas effectuum demonstrat diversitatem
causarum, quia idem semper facit idem. Si ergo omnes creaturae, tam
spirituales quam corporales, sunt immediate a Deo productae, nulla
esset inter creaturas diversitas, nec una magis distaret a Deo quam
alia. Quod patet esse falsum, cum propter longe distare a Deo dicat
philosophus quaedam corruptibilia esse.
3. Praeterea, ad producendum effectum finitum, non requiritur
virtus infinita. Sed omne corpus finitum est. Ergo per finitam
virtutem spiritualis creaturae produci potuit; et productum fuit, quia
in talibus non differt esse et posse; praesertim quia nulla dignitas
competens alicui secundum suam naturam, ei denegatur, nisi forte ob
culpam.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus
caelum et terram, per quae creatura corporalis intelligitur. Ergo
creatura corporalis est immediate a Deo producta.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt gradatim res a Deo
processisse, ita scilicet quod ab eo immediate processit prima
creatura, et illa produxit aliam; et sic inde usque ad creaturam
corpoream. Sed haec positio est impossibilis. Quia prima corporalis
creaturae productio est per creationem per quam etiam ipsa materia
producitur, imperfectum enim est prius quam perfectum in fieri
impossibile est autem aliquid creari nisi a solo Deo. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod quanto aliqua causa est superior,
tanto ad plura se extendit in causando. Semper autem id quod
substernitur in rebus, invenitur communius quam id quod informat et
restringit ipsum, sicut esse quam vivere, et vivere quam intelligere,
et materia quam forma. Quanto ergo aliquid est magis substratum,
tanto a superiori causa directe procedit. Id ergo quod est primo
substratum in omnibus, proprie pertinet ad causalitatem supremae
causae. Nulla igitur secunda causa potest aliquid producere, non
praesupposito in re producta aliquo quod causatur a superiori causa.
Creatio autem est productio alicuius rei secundum suam totam
substantiam, nullo praesupposito quod sit vel increatum vel ab aliquo
creatum. Unde relinquitur quod nihil potest aliquid creare nisi solus
Deus, qui est prima causa. Et ideo ut Moyses ostenderet corpora
omnia immediate a Deo creata, dixit, in principio creavit Deus
caelum et terram.
Ad primum ergo dicendum quod in productione rerum est aliquis ordo,
non quidem ut una creatura creetur ab alia (hoc enim impossibile
est); sed ita quod ex divina sapientia diversi gradus in creaturis,
constituuntur.
Ad secundum dicendum quod ipse Deus unus, absque suae simplicitatis
detrimento, diversorum cognoscitivus est, ut supra ostensum est. Et
ideo etiam est, secundum diversa cognita, diversorum productorum causa
per suam sapientiam, sicut et artifex, apprehendendo diversas formas,
producit diversa artificiata.
Ad tertium dicendum quod quantitas virtutis agentis non solum
mensuratur secundum rem factam, sed etiam secundum modum faciendi,
quia unum et idem aliter fit et a maiori, et a minori virtute.
Producere autem aliquid finitum hoc modo ut nihil praesupponatur, est
virtutis infinitae. Unde nulli creaturae competere potest.
|
|