|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod formae corporum sint ab
Angelis. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod a formis
quae sunt sine materia, veniunt formae quae sunt in materia. Formae
autem quae sunt sine materia, sunt substantiae spirituales, formae
autem quae sunt in materia, sunt formae corporum. Ergo formae
corporum sunt a spiritualibus substantiis.
2. Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad id
quod est per essentiam. Sed spirituales substantiae per suam essentiam
sunt formae, creaturae autem corporales participant formas. Ergo
formae corporalium rerum sunt a spiritualibus substantiis derivatae.
3. Praeterea, spirituales substantiae magis habent virtutem causandi
quam corpora caelestia. Sed corpora caelestia causant formas in istis
inferioribus, unde dicuntur esse generationis et corruptionis causa.
Ergo multo magis a spiritualibus substantiis formae quae sunt in
materia, derivantur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod non
est putandum Angelis ad nutum servire hanc corporalem materiam, sed
potius Deo. Illi autem ad nutum dicitur servire corporalis materia,
a quo speciem recipit. Non ergo formae corporales sunt ab Angelis,
sed a Deo.
Respondeo dicendum quod opinio fuit quorundam quod omnes formae
corporales deriventur a substantiis spiritualibus quas Angelos
dicimus. Et hoc quidem dupliciter aliqui posuerunt. Plato enim
posuit formas quae sunt in materia corporali, derivari et formari a
formis sine materia subsistentibus, per modum participationis
cuiusdam. Ponebat enim hominem quendam immaterialiter subsistentem,
et similiter equum, et sic de aliis, ex quibus constituuntur haec
singularia sensibilia, secundum quod in materia corporali remanet
quaedam impressio ab illis formis separatis, per modum assimilationis
cuiusdam, quam participationem vocabat. Et secundum ordinem formarum
ponebant Platonici ordinem substantiarum separatarum, puta quod una
substantia separata est quae est equus, quae est causa omnium equorum;
supra quam est quaedam vita separata, quam dicebant per se vitam et
causam omnis vitae; et ulterius quandam quam nominabant ipsum esse, et
causam omnis esse. Avicenna vero et quidam alii non posuerunt formas
rerum corporalium in materia per se subsistere, sed solum in
intellectu. A formis ergo in intellectu creaturarum spiritualium
existentibus (quas quidem ipsi intelligentias, nos autem Angelos
dicimus), dicebant procedere omnes formas quae sunt in materia
corporali, sicut a formis quae sunt in mente artificis, procedunt
formae artificiatorum. Et in idem videtur redire quod quidam moderni
haeretici ponunt, dicentes quidem Deum creatorem omnium, sed materiam
corporalem a Diabolo formatam et per varias species distinctam. Omnes
autem hae opiniones ex una radice processisse videntur. Quaerebant
enim causam formarum, ac si ipsae formae fierent secundum seipsas.
Sed sicut probat Aristoteles in VII Metaphys., id quod proprie
fit, est compositum, formae autem corruptibilium rerum habent ut
aliquando sint, aliquando non sint, absque hoc quod ipsae generentur
aut corrumpantur, sed compositis generatis aut corruptis, quia etiam
formae non habent esse, sed composita habent esse per eas, sic enim
alicui competit fieri, sicut et esse. Et ideo, cum simile fiat a suo
simili, non est quaerenda causa formarum corporalium aliqua forma
immaterialis; sed aliquod compositum, secundum quod hic ignis
generatur ab hoc igne. Sic igitur formae corporales causantur, non
quasi influxae ab aliqua immateriali forma, sed quasi materia reducta
de potentia in actum ab aliquo agente composito. Sed quia agens
compositum, quod est corpus, movetur a substantia spirituali creata,
ut Augustinus dicit III de Trin.; sequitur ulterius quod etiam
formae corporales a substantiis spiritualibus deriventur, non tanquam
influentibus formas, sed tanquam moventibus ad formas. Ulterius autem
reducuntur in Deum, sicut in primam causam, etiam species angelici
intellectus, quae sunt quaedam seminales rationes corporalium
formarum. In prima autem corporalis creaturae productione non
consideratur aliqua transmutatio de potentia in actum. Et ideo formae
corporales quas in prima productione corpora habuerunt, sunt immediate
a Deo productae, cui soli ad nutum obedit materia, tanquam propriae
causae. Unde ad hoc significandum, Moyses singulis operibus
praemittit, dixit Deus fiat hoc vel illud; in quo significatur
formatio rerum per verbum Dei facta, a quo, secundum Augustinum,
est omnis forma et compago et concordia partium.
Ad primum ergo dicendum quod Boetius intelligit per formas quae sunt
sine materia, rationes rerum quae sunt in mente divina, sicut etiam
apostolus dicit, Heb. XI, fide credimus aptata esse saecula verbo
Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Si tamen per formas quae
sunt sine materia, intelligit Angelos, dicendum est quod ab eis
veniunt formae quae sunt in materia, non per influxum, sed per motum.
Ad secundum dicendum quod formae participatae in materia reducuntur,
non ad formas aliquas per se subsistentes rationis eiusdem, ut
Platonici posuerunt; sed ad formas intelligibiles vel intellectus
angelici, a quibus per motum procedunt; vel ulterius ad rationes
intellectus divini, a quibus etiam formarum semina sunt rebus creatis
indita, ut per motum in actum educi possint.
Ad tertium dicendum quod corpora caelestia causant formas in istis
inferioribus, non influendo, sed movendo.
|
|