|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod informitas materiae
tempore praecesserit formationem ipsius. Dicitur enim Gen. 1,
terra erat inanis et vacua, sive invisibilis et incomposita, secundum
aliam litteram; per quod designatur informitas materiae, ut
Augustinus dicit. Ergo materia fuit aliquando informis, antequam
formaretur.
2. Praeterea, natura in sua operatione Dei operationem imitatur;
sicut causa secunda imitatur causam primam. Sed in operatione naturae
informitas tempore praecedit formationem. Ergo et in operatione Dei.
3. Praeterea, materia potior est accidente, quia materia est pars
substantiae. Sed Deus potest facere quod accidens sit sine subiecto;
ut patet in sacramento altaris. Ergo potuit facere quod materia esset
sine forma.
1. Sed contra, imperfectio effectus attestatur imperfectioni
agentis. Sed Deus est agens perfectissimum, unde de eo dicitur,
Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera. Ergo opus ab eo creatum
nunquam fuit informe.
2. Praeterea, creaturae corporalis formatio facta fuit per opus
distinctionis. Distinctioni autem opponitur confusio, sicut et
formationi informitas. Si ergo informitas praecessit tempore
formationem materiae, sequitur a principio fuisse confusionem
corporalis creaturae, quam antiqui vocaverunt chaos.
Respondeo dicendum quod circa hoc sunt diversae opiniones sanctorum.
Augustinus enim vult quod informitas materiae corporalis non
praecesserit tempore formationem ipsius, sed solum origine vel ordine
naturae. Alii vero, ut Basilius, Ambrosius et Chrysostomus,
volunt quod informitas materiae tempore praecesserit formationem. Et
quamvis hae opiniones videantur esse contrariae, tamen parum ab invicem
differunt, aliter enim accipit informitatem materiae Augustinus quam
alii. Augustinus enim accipit informitatem materiae pro carentia omnis
formae. Et sic impossibile est dicere quod informitas materiae tempore
praecesserit vel formationem ipsius, vel distinctionem. Et de
formatione quidem manifestum est. Si enim materia informis praecessit
duratione, haec erat iam in actu, hoc enim duratio importat,
creationis enim terminus est ens actu. Ipsum autem quod est actus,
est forma. Dicere igitur materiam praecedere sine forma, est dicere
ens actu sine actu, quod implicat contradictionem. Nec etiam potest
dici quod habuit aliquam formam communem et postmodum supervenerunt ei
formae diversae, quibus sit distincta. Quia hoc esset idem cum
opinione antiquorum naturalium, qui posuerunt materiam primam esse
aliquod corpus in actu, puta ignem, aerem aut aquam, aut aliquod
medium. Ex quo sequebatur quod fieri non esset nisi alterari. Quia
cum illa forma praecedens daret esse in actu in genere substantiae, et
faceret esse hoc aliquid; sequebatur quod superveniens forma non
faceret simpliciter ens actu, sed ens actu hoc, quod est proprium
formae accidentalis; et sic sequentes formae essent accidentia,
secundum quae non attenditur generatio, sed alteratio. Unde oportet
dicere quod materia prima neque fuit creata omnino sine forma, neque
sub forma una communi, sed sub formis distinctis. Et ita, si
informitas materiae referatur ad conditionem primae materiae, quae
secundum se non habet aliquam formam, informitas materiae non
praecessit formationem seu distinctionem ipsius tempore, ut Augustinus
dicit, sed origine seu natura tantum, eo modo quo potentia est prior
actu, et pars toto. Alii vero sancti accipiunt informitatem, non
secundum quod excludit omnem formam, sed secundum quod excludit istam
formositatem et decorem qui nunc apparet in corporea creatura. Et
secundum hoc dicunt quod informitas materiae corporalis duratione
praecessit formationem eiusdem. Et sic secundum hoc, quantum ad
aliquid cum eis Augustinus concordat, et quantum aliquid discordat,
ut infra patebit. Et quantum ex littera Genesis I, accipi potest,
triplex formositas deerat, propter quod dicebatur creatura corporalis
informis. Deerat enim a toto corpore diaphano, quod dicitur caelum,
pulchritudo lucis, unde dicitur quod tenebrae erant super faciem
abyssi. Deerat autem terrae duplex pulchritudo. Una, quam habet ex
hoc quod est aquis discooperta, et quantum ad hoc dicitur quod terra
erat inanis, sive invisibilis, quia corporali aspectui patere non
poterat, propter aquas undique eam cooperientes. Alia vero, quam
habet ex hoc quod est ornata herbis et plantis, et ideo dicitur quod
erat vacua, vel incomposita, idest non ornata, secundum aliam
litteram. Et sic, cum praemisisset duas naturas creatas, scilicet
caelum et terram, informitatem caeli expressit per hoc quod dixit,
tenebrae erant super faciem abyssi, secundum quod sub caelo etiam aer
includitur, informitatem vero terrae, per hoc quod dixit, terra erat
inanis et vacua.
Ad primum ergo dicendum quod terra aliter accipitur in loco isto ab
Augustino, et ab aliis sanctis. Augustinus enim vult quod nomine
terrae et aquae significetur in hoc loco ipsa materia prima. Non enim
poterat Moyses rudi populo primam materiam exprimere, nisi sub
similitudine rerum eis notarum. Unde et sub multiplici similitudine
eam exprimit, non vocans eam tantum aquam vel tantum terram, ne
videatur secundum rei veritatem materia prima esse vel terra vel aqua.
Habet tamen similitudinem cum terra, inquantum subsidet formis; et
cum aqua, inquantum est apta formari diversis formis. Secundum hoc
ergo, dicitur terra inanis et vacua, vel invisibilis et incomposita,
quia materia per formam cognoscitur (unde in se considerata dicitur
invisibilis vel inanis), et eius potentia per formam repletur (unde
et Plato materiam dicit esse locum). Alii vero sancti per terram
intelligunt ipsum elementum, quae qualiter, secundum eos, erat
informis, dictum est.
Ad secundum dicendum quod natura producit effectum in actu de ente in
potentia, et ideo oportet ut in eius operatione potentia tempore
praecedat actum, et informitas formationem. Sed Deus producit ens
actu ex nihilo, et ideo statim potest producere rem perfectam,
secundum magnitudinem suae virtutis.
Ad tertium dicendum quod accidens, cum sit forma, est actus quidam,
materia autem secundum id quod est, est ens in potentia. Unde magis
repugnat esse in actu materiae sine forma, quam accidenti sine
subiecto.
Ad primum vero quod obiicitur in contrarium, dicendum est quod si,
secundum alios sanctos, informitas tempore praecessit formationem
materiae, non fuit hoc ex impotentia Dei; sed ex eius sapientia, ut
ordo servaretur in rerum conditione, dum ex imperfecto ad perfectum
adducerentur.
Ad secundum dicendum quod quidam antiquorum naturalium posuerunt
confusionem excludentem omnem distinctionem; praeter hoc quod
Anaxagoras posuit solum intellectum distinctum et immixtum. Sed ante
opus distinctionis Scriptura sacra ponit multiplicem distinctionem.
Primo quidem, caeli et terrae (in quo ostenditur distinctio etiam
secundum materiam, ut infra patebit), et hoc cum dicit, in principio
Deus creavit caelum et terram. Secundo, distinctionem elementorum
quantum ad formas suas, per hoc quod nominat terram et aquam. Aerem
autem et ignem non nominat, quia non est ita manifestum rudibus,
quibus Moyses loquebatur, huiusmodi esse corpora, sicut manifestum
est de terra et aqua. Quamvis Plato aerem intellexerit significari
per hoc quod dicitur spiritus domini (quia etiam aer spiritus
dicitur), ignem vero intellexerit significari per caelum (quod igneae
naturae esse dixit), ut Augustinus refert in VIII libro de Civ.
Dei. Sed Rabbi Moyses, in aliis cum Platone concordans, dicit
ignem significari per tenebras, quia, ut dicit, in propria sphaera
ignis non lucet. Sed magis videtur esse conveniens quod prius dictum
est, quia spiritus domini in Scriptura non nisi pro spiritu sancto
consuevit poni. Qui aquis superferri dicitur, non corporaliter, sed
sicut voluntas artificis superfertur materiae quam vult formare.
Tertia distinctio significatur secundum situm. Quia terra erat sub
aquis, quibus invisibilis reddebatur, aer vero, qui est subiectum
tenebrarum, significatur fuisse super aquas, per hoc quod dicitur,
tenebrae erant super faciem abyssi. Quid autem distinguendum
remaneret, ex sequentibus apparebit.
|
|