|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod una sit materia
informis omnium corporalium. Dicit enim Augustinus, XII
Confess., duo reperio quae fecisti, unum quod erat formatum,
alterum quod erat informe; et hoc dicit esse terram invisibilem et
incompositam, per quam dicit significari materiam rerum corporalium.
Ergo una est materia omnium corporalium.
2. Praeterea, philosophus dicit, in V Metaphys., quod illa quae
sunt unum in genere, sunt unum in materia. Sed omnia corporalia
conveniunt in genere corporis. Ergo omnium corporalium est una
materia.
3. Praeterea, diversus actus fit in diversa potentia, et unus in
una. Sed omnium corporum est una forma, scilicet corporeitas. Ergo
omnium corporalium est materia una.
4. Praeterea, materia in se considerata, est solum in potentia.
Sed distinctio est per formas. Ergo materia in se considerata, est
una tantum omnium corporalium.
Sed contra, quaecumque conveniunt in materia, sunt transmutabilia ad
invicem, et agunt et patiuntur ab invicem, ut dicitur in I de Gen.
Sed corpora caelestia et inferiora non sic se habent ad invicem. Ergo
eorum materia non est una.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt diversae opiniones
philosophorum. Plato enim, et omnes philosophi ante Aristotelem,
posuerunt omnia corpora esse de natura quatuor elementorum. Unde cum
quatuor elementa communicent in una materia, ut mutua generatio et
corruptio in eis ostendit; per consequens sequebatur quod omnium
corporum sit materia una. Quod autem quaedam corpora sint
incorruptibilia, Plato adscribebat non conditioni materiae, sed
voluntati artificis, scilicet Dei, quem introducit corporibus
caelestibus dicentem, natura vestra estis dissolubilia, voluntate
autem mea indissolubilia, quia voluntas mea maior est nexu vestro.
Hanc autem positionem Aristoteles reprobat, per motus naturales
corporum. Cum enim corpus caeleste habeat naturalem motum diversum a
naturali motu elementorum, sequitur quod eius natura sit alia a natura
quatuor elementorum. Et sicut motus circularis, qui est proprius
corporis caelestis, caret contrarietate, motus autem elementorum sunt
invicem contrarii, ut qui est sursum ei qui est deorsum, ita corpus
caeleste est absque contrarietate, corpora vero elementaria sunt cum
contrarietate. Et quia corruptio et generatio sunt ex contrariis,
sequitur quod secundum suam naturam corpus caeleste sit incorruptibile,
elementa vero sunt corruptibilia. Sed non obstante hac differentia
corruptibilitatis et incorruptibilitatis naturalis, Avicebron posuit
unam materiam omnium corporum, attendens ad unitatem formae
corporalis. Sed si forma corporeitatis esset una forma per se, cui
supervenirent aliae formae, quibus corpora distinguuntur, haberet
necessitatem quod dicitur. Quia illa forma immutabiliter materiae
inhaereret, et quantum ad illam esset omne corpus incorruptibile, sed
corruptio accideret per remotionem sequentium formarum, quae non esset
corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia privationi
substerneretur aliquod ens actu. Sicut etiam accidebat antiquis
naturalibus, qui ponebant subiectum corporum aliquod ens actu, puta
ignem aut aerem aut aliquid huiusmodi. Supposito autem quod nulla
forma quae sit in corpore corruptibili remaneat ut substrata generationi
et corruptioni, sequitur de necessitate quod non sit eadem materia
corporum corruptibilium et incorruptibilium. Materia enim, secundum
id quod est, est in potentia ad formam. Oportet ergo quod materia,
secundum se considerata, sit in potentia ad formam omnium illorum
quorum est materia communis. Per unam autem formam non fit in actu
nisi quantum ad illam formam. Remanet ergo in potentia quantum ad
omnes alias formas. Nec hoc excluditur, si una illarum formarum sit
perfectior et continens in se virtute alias. Quia potentia, quantum
est de se, indifferenter se habet ad perfectum et imperfectum, unde
sicut quando est sub forma imperfecta, est in potentia ad formam
perfectam, ita e converso. Sic ergo materia, secundum quod est sub
forma incorruptibilis corporis, erit adhuc in potentia ad formam
corruptibilis corporis. Et cum non habeat eam in actu, erit simul sub
forma et privatione, quia carentia formae in eo quod est in potentia ad
formam, est privatio. Haec autem dispositio est corruptibilis
corporis. Impossibile ergo est quod corporis corruptibilis et
incorruptibilis per naturam, sit una materia. Nec tamen dicendum
est, ut Averroes fingit, quod ipsum corpus caeleste sit materia
caeli, ens in potentia ad ubi et non ad esse; et forma eius est
substantia separata quae unitur ei ut motor. Quia impossibile est
ponere aliquod ens actu, quin vel ipsum totum sit actus et forma, vel
habeat actum seu formam. Remota ergo per intellectum substantia
separata quae ponitur motor, si corpus caeleste non est habens formam,
quod est componi ex forma et subiecto formae, sequitur quod sit totum
forma et actus. Omne autem tale est intellectum in actu; quod de
corpore caelesti dici non potest, cum sit sensibile. Relinquitur ergo
quod materia corporis caelestis, secundum se considerata, non est in
potentia nisi ad formam quam habet. Nec refert ad propositum
quaecumque sit illa, sive anima, sive aliquid aliud. Unde illa forma
sic perficit illam materiam, quod nullo modo in ea remanet potentia ad
esse, sed ad ubi tantum, ut Aristoteles dicit. Et sic non est eadem
materia corporis caelestis et elementorum, nisi secundum analogiam,
secundum quod conveniunt in ratione potentiae.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus sequitur in hoc opinionem
Platonis, non ponentis quintam essentiam. Vel dicendum quod materia
informis est una unitate ordinis, sicut omnia corpora sunt unum in
ordine creaturae corporeae.
Ad secundum dicendum quod si genus consideretur physice, corruptibilia
et incorruptibilia non sunt in eodem genere, propter diversum modum
potentiae in eis, ut dicitur X Metaphys. Secundum autem logicam
considerationem, est unum genus omnium corporum, propter unam rationem
corporeitatis.
Ad tertium dicendum quod forma corporeitatis non est una in omnibus
corporibus, cum non sit alia a formis quibus corpora distinguuntur, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum quod, cum potentia dicatur ad actum, ens in
potentia est diversum ex hoc ipso quod ordinatur ad diversum actum;
sicut visus ad colorem, et auditus ad sonum. Unde ex hoc ipso materia
caelestis corporis est alia a materia elementi, quia non est in
potentia ad formam elementi.
|
|