|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caelum Empyreum non sit
concreatum materiae informi. Caelum enim Empyreum, si est aliquid,
oportet quod sit corpus sensibile. Omne autem corpus sensibile est
mobile. Caelum autem Empyreum non est mobile, quia motus eius
deprehenderetur per motum alicuius corporis apparentis; quod minime
apparet. Non ergo caelum Empyreum est aliquid materiae informi
concreatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in III de Trin., quod
inferiora corpora per superiora quodam ordine reguntur. Si ergo caelum
Empyreum est quoddam supremum corpus, oportet quod habeat aliquam
influentiam in haec inferiora corpora. Sed hoc non videtur,
praesertim si ponatur immobile, cum nullum corpus moveat nisi motum.
Non est ergo caelum Empyreum materiae informi concreatum.
3. Si dicatur quod caelum Empyreum est locus contemplationis, non
ordinatum ad naturales effectus, contra, Augustinus dicit, in IV
de Trin., quod nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus,
non in hoc mundo sumus; ex quo patet quod contemplatio mentem supra
corporalia elevat. Non ergo contemplationi locus corporeus deputatur.
4. Praeterea, inter corpora caelestia invenitur aliquod corpus
partim diaphanum et partim lucidum, scilicet caelum sidereum.
Invenitur etiam aliquod caelum totum diaphanum, quod aliqui nominant
caelum aqueum vel crystallinum. Si ergo est aliud superius caelum,
oportet quod sit totum lucidum. Sed hoc esse non potest, quia sic
continue aer illuminaretur, nec unquam nox esset. Non ergo caelum
Empyreum materiae informi est concreatum.
Sed contra est quod Strabus dicit, quod cum dicitur, in principio
creavit Deus caelum et terram, caelum dicit non visibile firmamentum,
sed Empyreum, idest igneum.
Respondeo dicendum quod caelum Empyreum non invenitur positum nisi per
auctoritates Strabi et Bedae, et iterum per auctoritatem Basilii.
In cuius positione quantum ad aliquid conveniunt, scilicet quantum ad
hoc quod sit locus beatorum. Dicit enim Strabus, et etiam Beda,
quod statim factum Angelis est repletum. Basilius etiam dicit, in
II Hexaem., sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur ita
remuneratio pro dignis operibus restauratur in ea luce quae est extra
mundum, ubi beati quietis domicilium sortientur. Differunt tamen
quantum ad rationem ponendi. Nam Strabus et Beda ponunt caelum
Empyreum ea ratione, quia firmamentum, per quod caelum sidereum
intelligunt, non in principio sed secunda die dicitur factum.
Basilius vero ea ratione ponit, ne videatur simpliciter Deus opus
suum a tenebris inchoasse; quod Manichaei calumniantur, Deum veteris
testamenti Deum tenebrarum nominantes. Hae autem rationes non sunt
multum cogentes. Nam quaestio de firmamento quod legitur factum in
secunda die, aliter solvitur, ab Augustino et ab aliis sanctis.
Quaestio autem de tenebris solvitur, secundum Augustinum, per hoc
quod informitas (quae per tenebras significatur) non praecessit
duratione formationem, sed origine. Secundum alios vero, cum
tenebrae non sint creatura aliqua, sed privatio lucis, divinam
sapientiam attestatur, ut ea quae produxit ex nihilo, primo in statu
imperfectionis institueret, et postmodum ea perduceret ad perfectum.
Potest autem convenientior ratio sumi ex ipsa conditione gloriae.
Expectatur enim in futura remuneratione duplex gloria, scilicet
spiritualis, et corporalis, non solum in corporibus humanis
glorificandis, sed etiam in toto mundo innovando. Inchoata est autem
spiritualis gloria ab ipso mundi principio in beatitudine Angelorum,
quorum aequalitas sanctis promittitur. Unde conveniens fuit ut etiam a
principio corporalis gloria inchoaretur in aliquo corpore, quod etiam a
principio fuerit absque servitute corruptionis et mutabilitatis, et
totaliter lucidum; sicut tota creatura corporalis expectatur post
resurrectionem futura. Et ideo illud caelum dicitur Empyreum, idest
igneum, non ab ardore, sed a splendore. Sciendum est autem quod
Augustinus, X de Civ. Dei, dicit quod Porphyrius discernebat a
Daemonibus Angelos, ut aerea loca esse Daemonum, aetherea vero vel
Empyrea diceret Angelorum. Sed Porphyrius, tanquam Platonicus,
caelum istud sidereum igneum esse existimabat, et ideo Empyreum
nominabat; vel aethereum, secundum quod nomen aetheris sumitur ab
inflammatione, et non secundum quod sumitur a velocitate motus, ut
Aristoteles dicit. Quod pro tanto dictum sit, ne aliquis opinetur
Augustinum caelum Empyreum posuisse sicut nunc ponitur a modernis.
Ad primum ergo dicendum quod corpora sensibilia sunt mobilia secundum
ipsum statum mundi, quia per motum creaturae corporalis procuratur
electorum multiplicatio. Sed in ultima consummatione gloriae cessabit
corporum motus. Et talem oportuit esse a principio dispositionem caeli
Empyrei.
Ad secundum dicendum quod satis probabile est quod caelum Empyreum,
secundum quosdam, cum sit ordinatum ad statum gloriae, non habet
influentiam in inferiora corpora, quae sunt sub alio ordine, utpote
ordinata ad naturalem rerum decursum. Probabilius tamen videtur
dicendum quod, sicut supremi Angeli, qui assistunt, habent
influentiam super medios et ultimos, qui mittuntur, quamvis ipsi non
mittantur, secundum Dionysium; ita caelum Empyreum habet influentiam
super corpora quae moventur, licet ipsum non moveatur. Et propter hoc
potest dici quod influit in primum caelum quod movetur, non aliquid
transiens et adveniens per motum, sed aliquid fixum et stabile; puta
virtutem continendi et causandi, vel aliquid huiusmodi ad dignitatem
pertinens.
Ad tertium dicendum quod locus corporeus deputatur contemplationi non
propter necessitatem, sed propter congruitatem, ut exterior claritas
interiori conveniat. Unde Basilius dicit quod ministrator spiritus
non poterat degere in tenebris; sed in luce et laetitia decentem sibi
habitum possidebat.
Ad quartum dicendum quod, sicut Basilius dicit in II Hexaem.,
constat factum esse caelum rotunditate conclusum, habens corpus spissum
et adeo validum, ut possit ea quae extrinsecus habentur, ab
interioribus separare. Ob hoc necessario post se regionem relictam
carentem luce constituit, utpote fulgore qui superradiabat excluso.
Sed quia corpus firmamenti, etsi sit solidum, est tamen diaphanum,
quod lumen non impedit (ut patet per hoc, quod lumen stellarum videmus
non obstantibus mediis caelis); potest aliter dici quod habet lucem
caelum Empyreum non condensatam, ut radios emittat, sicut corpus
solis, sed magis subtilem. Vel habet claritatem gloriae, quae non
est conformis cum claritate naturali.
|
|