|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tempus non sit
concreatum materiae informi. Dicit enim Augustinus, XII
Confess., ad Deum loquens, duo reperio quae fecisti carentia
temporibus, scilicet materiam primam corporalem, et naturam
angelicam. Non ergo tempus est concreatum materiae informi.
2. Praeterea, tempus dividitur per diem et noctem. Sed a principio
nec nox nec dies erat, sed postmodum, cum divisit Deus lucem a
tenebris. Ergo a principio non erat tempus.
3. Praeterea, tempus est numerus motus firmamenti, quod legitur
factum secundo die. Ergo non a principio erat tempus.
4. Praeterea, motus est prior tempore. Magis igitur deberet
numerari inter primo creata motus, quam tempus.
5. Praeterea, sicut tempus est mensura extrinseca, ita et locus.
Non ergo magis debet computari inter primo creata tempus, quam locus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Gen. ad Litt., quod
spiritualis et corporalis creatura est creata in principio temporis.
Respondeo dicendum quod communiter dicitur quatuor esse primo creata,
scilicet naturam angelicam, caelum Empyreum, materiam corporalem
informem, et tempus. Sed attendendum est quod hoc dictum non procedit
secundum Augustini opinionem. Augustinus enim ponit duo primo
creata, scilicet naturam angelicam et materiam corporalem, nulla
mentione facta de caelo Empyreo. Haec autem duo, scilicet natura
angelica et materia informis, praecedunt formationem non duratione,
sed natura. Et sicut natura praecedunt formationem, ita etiam et
motum et tempus. Unde tempus non potest eis connumerari. Procedit
autem praedicta connumeratio secundum opinionem aliorum sanctorum,
ponentium quod informitas materiae duratione praecessit formationem, et
tunc pro illa duratione necesse est ponere tempus aliquod; aliter enim
mensura durationis accipi non posset.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus hoc dicit ea ratione qua
natura angelica et materia informis praecedunt origine, seu natura,
tempus.
Ad secundum dicendum quod sicut, secundum alios sanctos, materia erat
quodammodo informis, et postea fuit formata; ita tempus quodammodo
fuit informe, et postmodum formatum, et distinctum per diem et
noctem.
Ad tertium dicendum quod, si motus firmamenti non statim a principio
incoepit, tunc tempus quod praecessit, non erat numerus motus
firmamenti, sed cuiuscumque primi motus. Accidit enim tempori quod
sit numerus motus firmamenti, inquantum hic motus est primus motuum,
si autem esset alius motus primus, illius motus esset tempus mensura,
quia omnia mensurantur primo sui generis. Oportet autem dicere statim
a principio fuisse aliquem motum, ad minus secundum successionem
conceptionum et affectionum in mente angelica. Motum autem non est
intelligere sine tempore, cum nihil aliud sit tempus quam numerus
prioris et posterioris in motu.
Ad quartum dicendum quod inter primo creata computantur ea quae habent
generalem habitudinem ad res. Et ideo computari debuit tempus, quod
habet rationem communis mensurae, non autem motus, qui comparatur
solum ad subiectum mobile.
Ad quintum dicendum quod locus intelligitur in caelo Empyreo omnia
continente. Et quia locus est de permanentibus, concreatus est totus
simul. Tempus autem, quod non est permanens, concreatum est in suo
principio, sicut etiam modo nihil est accipere in actu de tempore nisi
nunc.
|
|