|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lux proprie in
spiritualibus dicatur. Dicit enim Augustinus, IV super Gen. ad
Litt., quod in spiritualibus melior et certior lux est, et quod
Christus non sic dicitur lux quo modo lapis, sed illud proprie, hoc
figurative.
2. Praeterea, Dionysius, IV cap. de Div. Nom., ponit lumen
inter nomina intelligibilia Dei. Nomina autem intelligibilia proprie
dicuntur in spiritualibus. Ergo lux proprie dicitur in spiritualibus.
3. Praeterea, apostolus dicit, ad Ephes. V, omne quod
manifestatur, lumen est. Sed manifestatio magis proprie est in
spiritualibus quam in corporalibus. Ergo et lux.
Sed contra est quod Ambrosius, in libro de fide, ponit splendorem
inter ea quae de Deo metaphorice dicuntur.
Respondeo dicendum quod de aliquo nomine dupliciter convenit loqui,
uno modo, secundum primam eius impositionem; alio modo, secundum usum
nominis. Sicut patet in nomine visionis, quod primo impositum est ad
significandum actum sensus visus; sed propter dignitatem et
certitudinem huius sensus, extensum est hoc nomen, secundum usum
loquentium, ad omnem cognitionem aliorum sensuum (dicimus enim, vide
quomodo sapit, vel quomodo redolet, vel quomodo est calidum); et
ulterius etiam ad cognitionem intellectus, secundum illud Matth. V,
beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et similiter dicendum
est de nomine lucis. Nam primo quidem est institutum ad significandum
id quod facit manifestationem in sensu visus, postmodum autem extensum
est ad significandum omne illud quod facit manifestationem secundum
quamcumque cognitionem. Si ergo accipiatur nomen luminis secundum suam
primam impositionem, metaphorice in spiritualibus dicitur, ut
Ambrosius dicit. Si autem accipiatur secundum quod est in usu
loquentium ad omnem manifestationem extensum, sic proprie in
spiritualibus dicitur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|