|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lux sit corpus. Dicit
enim Augustinus, in libro de Lib. Arbit., quod lux in corporibus
primum tenet locum. Ergo lux est corpus.
2. Praeterea, philosophus dicit quod lumen est species ignis. Sed
ignis est corpus. Ergo lumen est corpus.
3. Praeterea, ferri, intersecari, et reflecti est proprie
corporum, haec autem omnia attribuuntur lumini vel radio.
Coniunguntur etiam diversi radii et separantur, ut Dionysius dicit,
II cap. de Div. Nom., quod etiam videtur non nisi corporibus
convenire posse. Ergo lumen est corpus.
Sed contra, duo corpora non possunt simul esse in eodem loco. Sed
lumen est simul cum aere. Ergo lumen non est corpus.
Respondeo dicendum quod impossibile est lumen esse corpus. Quod
quidem apparet tripliciter. Primo quidem, ex parte loci. Nam locus
cuiuslibet corporis est alius a loco alterius corporis, nec est
possibile, secundum naturam, duo corpora esse simul in eodem loco,
qualiacumque corpora sint; quia contiguum requirit distinctionem in
situ. Secundo, apparet idem ex ratione motus. Si enim lumen esset
corpus, illuminatio esset motus localis corporis. Nullus autem motus
localis corporis potest esse in instanti, quia omne quod movetur
localiter, necesse est quod prius perveniat ad medium magnitudinis quam
ad extremum. Illuminatio autem fit in instanti. Nec potest dici quod
fiat in tempore imperceptibili. Quia in parvo spatio posset tempus
latere, in magno autem spatio, puta ab oriente in occidentem, tempus
latere non posset, statim enim cum sol est in puncto orientis,
illuminatur totum hemisphaerium usque ad punctum oppositum. Est etiam
aliud considerandum ex parte motus. Quia omne corpus habet motum
naturalem determinatum, motus autem illuminationis est ad omnem
partem, nec magis secundum circulum quam secundum rectitudinem. Unde
manifestum est quod illuminatio non est motus localis alicuius
corporis. Tertio, apparet idem ex parte generationis et
corruptionis. Si enim lumen esset corpus, quando aer obtenebrescit
per absentiam luminaris, sequeretur quod corpus luminis corrumperetur,
et quod materia eius acciperet aliam formam. Quod non apparet, nisi
aliquis dicat etiam tenebras esse corpus. Nec etiam apparet ex qua
materia tantum corpus, quod replet medium hemisphaerium, quotidie
generetur. Ridiculum est etiam dicere quod ad solam absentiam
luminaris, tantum corpus corrumpatur. Si quis etiam dicat quod non
corrumpitur, sed simul cum sole accedit et circumfertur, quid dici
poterit de hoc, quod ad interpositionem alicuius corporis circa
candelam, tota domus obscuratur? Nec videtur quod lumen congregetur
circa candelam, quia non apparet ibi maior claritas post quam ante.
Quia ergo omnia haec non solum rationi, sed sensui etiam repugnant,
dicendum est quod impossibile est lumen esse corpus.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus accipit lucem pro corpore
lucido in actu, scilicet pro igne, quod inter quatuor elementa
nobilissimum est.
Ad secundum dicendum quod Aristoteles lumen nominat ignem in propria
materia, sicut ignis in materia aerea dicitur flamma, et in materia
terrea dicitur carbo. Non tamen est multum curandum de eis exemplis
quae Aristoteles inducit in libris logicalibus, quia inducit ea ut
probabilia secundum opinionem aliorum.
Ad tertium dicendum quod omnia illa attribuuntur lumini metaphorice,
sicut etiam possent attribui calori. Quia enim motus localis est
naturaliter primus motuum, ut probatur in VIII Physic., utimur
nominibus pertinentibus ad motum localem, in alteratione et in omnibus
motibus, sicut etiam nomen distantiae derivatum est a loco ad omnia
contraria, ut dicitur in X Metaphys.
|
|