|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lux non sit qualitas.
Omnis enim qualitas permanet in subiecto etiam postquam agens
discesserit; sicut calor in aqua postquam removetur ab igne. Sed
lumen non remanet in aere recedente luminari. Ergo lumen non est
qualitas.
2. Praeterea, omnis qualitas sensibilis habet contrarium; sicut
calido contrariatur frigidum, et albo nigrum. Sed lumini nihil est
contrarium, tenebra enim est privatio luminis. Ergo lumen non est
qualitas sensibilis.
3. Praeterea, causa est potior effectu. Sed lux caelestium
corporum causat formas substantiales in istis inferioribus. Dat etiam
esse spirituale coloribus, quia facit eos visibiles actu. Ergo lux
non est aliqua qualitas sensibilis, sed magis substantialis forma, aut
spiritualis.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in libro I, quod lux est
quaedam qualitas.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod lumen in aere non habet
esse naturale, sicut color in pariete; sed esse intentionale, sicut
similitudo coloris in aere. Sed hoc non potest esse, propter duo.
Primo quidem, quia lumen denominat aerem, fit enim aer luminosus in
actu. Color vero non denominat ipsum, non enim dicitur aer
coloratus. Secundo, quia lumen habet effectum in natura, quia per
radios solis calefiunt corpora. Intentiones autem non causant
transmutationes naturales. Alii vero dixerunt quod lux est forma
substantialis solis. Sed hoc etiam apparet impossibile, propter duo.
Primo quidem, quia nulla forma substantialis est per se sensibilis,
quia quod quid est est obiectum intellectus, ut dicitur in III de
anima. Lux autem est secundum se visibilis. Secundo, quia
impossibile est ut id quod est forma substantialis in uno, sit forma
accidentalis in alio, quia formae substantiali per se convenit
constituere in specie; unde semper et in omnibus adest ei. Lux autem
non est forma substantialis aeris, alioquin, ea recedente,
corrumperetur. Unde non potest esse forma substantialis solis.
Dicendum est ergo quod, sicut calor est qualitas activa consequens
formam substantialem ignis, ita lux est qualitas activa consequens
formam substantialem solis, vel cuiuscumque alterius corporis a se
lucentis, si aliquod aliud tale est. Cuius signum est, quod radii
diversarum stellarum habent diversos effectus, secundum diversas
naturas corporum.
Ad primum ergo dicendum quod, cum qualitas consequatur formam
substantialem, diversimode se habet subiectum ad receptionem
qualitatis, sicut se habet ad receptionem formae. Cum enim materia
perfecte recipit formam, firmiter stabilitur etiam qualitas consequens
formam; sicut si aqua convertatur in ignem. Cum vero forma
substantialis recipitur imperfecte, secundum inchoationem quandam,
qualitas consequens manet quidem aliquandiu, sed non semper; sicut
patet in aqua calefacta, quae redit ad suam naturam. Sed illuminatio
non fit per aliquam transmutationem materiae ad susceptionem formae
substantialis, ut fiat quasi inchoatio aliqua formae. Et ideo lumen
non remanet nisi ad praesentiam agentis.
Ad secundum dicendum quod accidit luci quod non habeat contrarium,
inquantum est qualitas naturalis primi corporis alterantis, quod est a
contrarietate elongatum.
Ad tertium dicendum quod, sicut calor agit ad formam ignis quasi
instrumentaliter in virtute formae substantialis, ita lumen agit quasi
instrumentaliter in virtute corporum caelestium ad producendas formas
substantiales, et ad hoc quod faciat colores visibiles actu, inquantum
est qualitas primi corporis sensibilis.
|
|