|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lucis
productio in prima die ponatur. Est enim lux qualitas quaedam, ut
dictum est. Qualitas autem, cum sit accidens, non habet rationem
primi, sed magis rationem postremi. Non ergo prima die debet poni
productio lucis.
2. Praeterea, per lucem distinguitur nox a die. Hoc autem fit per
solem, qui ponitur factus die quarta. Ergo non debuit poni productio
lucis prima die.
3. Praeterea, nox et dies fit per circularem motum corporis lucidi.
Sed circularis motus est proprius firmamenti, quod legitur factum die
secunda. Ergo non debuit poni in prima die productio lucis
distinguentis noctem et diem.
4. Si dicatur quod intelligitur de luce spirituali, contra, lux
quae legitur facta prima die, facit distinctionem a tenebris. Sed non
erant in principio spirituales tenebrae, quia etiam Daemones fuerunt a
principio boni, ut supra dictum est. Non ergo prima die debuit poni
productio lucis.
Sed contra, id sine quo non potest esse dies, oportuit fieri in prima
die. Sed sine luce non potest esse dies. Ergo oportuit lucem fieri
prima die.
Respondeo dicendum quod de productione lucis est duplex opinio.
Augustino enim videtur quod non fuerit conveniens Moysen
praetermisisse spiritualis creaturae productionem. Et ideo dicit
quod, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, per
caelum intelligitur spiritualis natura adhuc informis, per terram autem
intelligitur materia informis corporalis creaturae. Et quia natura
spiritualis dignior est quam corporalis, fuit prius formanda.
Formatio igitur spiritualis naturae significatur in productione lucis,
ut intelligatur de luce spirituali formatio enim naturae spiritualis est
per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo Dei. Aliis autem videtur
quod sit praetermissa a Moyse productio spiritualis creaturae. Sed
huius rationem diversimode assignant. Basilius enim dicit quod Moyses
principium narrationis suae fecit a principio quod ad tempus pertinet
sensibilium rerum; sed spiritualis natura, idest angelica,
praetermittitur, quia fuit ante creata. Chrysostomus autem assignat
aliam rationem. Quia Moyses loquebatur rudi populo, qui nihil nisi
corporalia poterat capere; quem etiam ab idololatria revocare volebat.
Assumpsissent autem idololatriae occasionem, si propositae fuissent
eis aliquae substantiae supra omnes corporeas creaturas, eas enim
reputassent deos, cum etiam proni essent ad hoc quod solem et lunam et
stellas colerent tanquam deos; quod eis inhibetur Deut. IV.
Praemissa autem fuerat Gen. I, circa creaturam corporalem multiplex
informitas, una quidem in hoc quod dicebatur, terra erat inanis et
vacua; alia vero in hoc quod dicebatur, tenebrae erant super faciem
abyssi. Necessarium autem fuit ut informitas tenebrarum primo
removeretur per lucis productionem, propter duo. Primo quidem, quia
lux, ut dictum est, est qualitas primi corporis, unde secundum eam
primo fuit mundus formandus. Secundo, propter communitatem lucis,
communicant enim in ea inferiora corpora cum superioribus. Sicut autem
in cognitione proceditur a communioribus, ita etiam in operatione, nam
prius generatur vivum quam animal, et animal quam homo, ut dicitur in
libro de Gener. Animal. Sic ergo oportuit ordinem divinae
sapientiae manifestari, ut primo inter opera distinctionis produceretur
lux, tanquam primi corporis forma, et tanquam communior. Basilius
autem ponit tertiam rationem, quia per lucem omnia alia manifestantur.
Potest et quarta ratio addi, quae in obiiciendo est tacta, quia dies
non potest esse sine luce; unde oportuit in prima die fieri lucem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum opinionem quae ponit
informitatem materiae duratione praecedere formationem, oportet dicere
quod materia a principio fuerit creata sub formis substantialibus;
postmodum vero fuerit formata secundum aliquas conditiones
accidentales, inter quas primum locum obtinet lux.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt lucem illam fuisse quandam
nubem lucidam, quae postmodum, facto sole, in materiam praeiacentem
rediit. Sed istud non est conveniens. Quia Scriptura in principio
Genesis commemorat institutionem naturae, quae postmodum perseverat,
unde non debet dici quod aliquid tunc factum fuerit, quod postmodum
esse desierit. Et ideo alii dicunt quod illa nubes lucida adhuc
remanet, et est coniuncta soli, ut ab eo discerni non possit. Sed
secundum hoc, illa nubes superflua remaneret, nihil autem est vanum in
operibus Dei. Et ideo alii dicunt quod ex illa nube formatum est
corpus solis. Sed hoc etiam dici non potest, si ponatur corpus solis
non esse de natura quatuor elementorum, sed esse incorruptibile per
naturam quia secundum hoc, materia eius non potest esse sub alia
forma. Et ideo est dicendum, ut Dionysius dicit IV cap. de Div.
Nom., quod illa lux fuit lux solis, sed adhuc informis, quantum ad
hoc, quod iam erat substantia solis, et habebat virtutem illuminativam
in communi; sed postmodum data est ei specialis et determinata virtus
ad particulares effectus. Et secundum hoc, in productione huius lucis
distincta est lux a tenebris, quantum ad tria. Primo quidem, quantum
ad causam, secundum quod in substantia solis erat causa luminis, in
opacitate autem terrae causa tenebrarum. Secundo, quantum ad locum,
quia in uno hemisphaerio erat lumen, in alio tenebrae. Tertio,
quantum ad tempus, quia in eodem hemisphaerio secundum unam partem
temporis erat lumen, secundum aliam tenebrae. Et hoc est quod
dicitur, lucem vocavit diem, et tenebras noctem.
Ad tertium dicendum quod Basilius dicit lucem et tenebras tunc fuisse
per emissionem et contractionem luminis, et non per motum. Sed contra
hoc obiicit Augustinus quod nulla ratio esset huius vicissitudinis
emittendi et retrahendi luminis; cum homines et animalia non essent,
quorum usibus hoc deserviret. Et praeterea hoc non habet natura
corporis lucidi, ut retrahat lumen in sui praesentia, sed miraculose
potest hoc fieri, in prima autem institutione naturae non quaeritur
miraculum, sed quid natura rerum habeat, ut Augustinus dicit. Et
ideo dicendum est quod duplex est motus in caelo. Unus communis toti
caelo, qui facit diem et noctem, et iste videtur institutus primo
die. Alius autem est, qui diversificatur per diversa corpora;
secundum quos motus fit diversitas dierum ad invicem, et mensium et
annorum. Et ideo in prima die fit mentio de sola distinctione noctis
et diei, quae fit per motum communem. In quarta autem die fit mentio
de diversitate dierum et temporum et annorum, cum dicitur, ut sint in
tempora et dies et annos; quae quidem diversitas fit per motus
proprios.
Ad quartum dicendum quod, secundum Augustinum, informitas non
praecedit formationem duratione. Unde oportet dicere quod per lucis
productionem intelligatur formatio spiritualis creaturae non quae est
per gloriam perfecta, cum qua creata non fuit; sed quae est per
gratiam perfecta, cum qua creata fuit, ut dictum est. Per hanc ergo
lucem facta est divisio a tenebris, idest ab informitate alterius
creaturae non formatae. Vel, si tota creatura simul formata fuit,
facta est distinctio a tenebris spiritualibus, non quae tunc essent
(quia Diabolus non fuit creatus malus); sed quas Deus futuras
praevidit.
|
|