|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod firmamentum non sit
factum secunda die. Dicitur enim Gen. I, vocavit Deus firmamentum
caelum. Sed caelum factum est ante omnem diem, ut patet cum dicitur,
in principio creavit Deus caelum et terram. Ergo firmamentum non est
factum secunda die.
2. Praeterea, opera sex dierum ordinantur secundum ordinem divinae
sapientiae. Non conveniret autem divinae sapientiae, ut posterius
faceret quod est naturaliter prius. Firmamentum autem est naturaliter
prius aqua et terra, de quibus tamen fit mentio ante formationem
lucis, quae fuit prima die. Non ergo firmamentum factum est secunda
die.
3. Praeterea, omne quod est factum per sex dies, formatum est ex
materia prius creata ante omnem diem. Sed firmamentum non potuit
formari ex materia praeexistente, quia sic esset generabile et
corruptibile. Ergo firmamentum non est factum secunda die.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, dixit Deus, fiat
firmamentum. Et postea sequitur, et factum est vespere et mane dies
secundus.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus docet, in huiusmodi
quaestionibus duo sunt observanda. Primo quidem, ut veritas
Scripturae inconcusse teneatur. Secundo, cum Scriptura divina
multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita
praecise inhaereat quod, si certa ratione constiterit hoc esse falsum,
quod aliquis sensum Scripturae esse asserere praesumat, ne Scriptura
ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur.
Sciendum est ergo quod hoc quod legitur firmamentum secunda die
factum, dupliciter intelligi potest. Uno modo, de firmamento in quo
sunt sidera. Et secundum hoc, oportet nos diversimode exponere
secundum diversas opiniones hominum de firmamento. Quidam enim
dixerunt firmamentum illud esse ex elementis compositum. Et haec fuit
opinio Empedoclis; qui tamen dixit ideo illud corpus indissolubile
esse, quia in eius compositione lis non erat sed amicitia tantum.
Alii vero dixerunt firmamentum esse de natura quatuor elementorum non
quasi ex elementis compositum, sed quasi elementum simplex. Et haec
opinio fuit Platonis, qui posuit corpus caeleste esse elementum
ignis. Alii vero dixerunt caelum non esse de natura quatuor
elementorum, sed esse quintum corpus, praeter quatuor elementa. Et
haec est opinio Aristotelis. Secundum igitur primam opinionem,
absolute posset concedi quod firmamentum factum fuerit secunda die,
etiam secundum suam substantiam. Nam ad opus creationis pertinet
producere ipsam elementorum substantiam, ad opus autem distinctionis et
ornatus pertinet formare aliqua ex praeexistentibus elementis.
Secundum vero opinionem Platonis, non est conveniens quod firmamentum
credatur secundum suam substantiam esse factum secunda die. Nam facere
firmamentum, secundum hoc, est producere elementum ignis. Productio
autem elementorum pertinet ad opus creationis, secundum eos qui ponunt
informitatem materiae tempore praecedere formationem, quia formae
elementorum sunt quae primo adveniunt materiae. Multo autem minus
secundum opinionem Aristotelis poni potest quod firmamentum secundum
suam substantiam sit secunda die productum, secundum quod per istos
dies successio temporis designatur. Quia caelum, cum sit secundum
suam naturam incorruptibile, habet materiam quae non potest subesse
alteri formae, unde impossibile est quod firmamentum sit factum ex
materia prius tempore existente. Unde productio substantiae firmamenti
ad opus creationis pertinet. Sed aliqua formatio eius, secundum has
duas opiniones, pertinet ad opus secundae diei, sicut etiam Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom., quod lumen solis fuit informe in
primo triduo, et postea fuit in quarta die formatum. Si autem per
istos dies non designetur temporis successio, sed solum ordo naturae,
ut Augustinus vult; nihil prohibebit dicere, secundum quamcumque
harum opinionum formationem secundum substantiam firmamenti ad secundam
diem pertinere. Potest autem et alio modo intelligi, ut per
firmamentum quod legitur secunda die factum, non intelligatur
firmamentum illud in quo fixae sunt stellae, sed illa pars aeris in qua
condensantur nubes. Et dicitur firmamentum propter spissitudinem aeris
in parte illa, nam quod est spissum et solidum, dicitur esse corpus
firmum, ad differentiam corporis mathematici, ut dicit Basilius. Et
secundum hanc expositionem, nihil repugnans sequitur cuicumque
opinioni. Unde Augustinus, II super Gen. ad Litt., hanc
expositionem commendans, dicit, hanc considerationem laude dignissimam
iudico; quod enim dixit, neque est contra fidem, et in promptu,
posito documento, credi potest.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Chrysostomum, primo Moyses
summarie dixit quid Deus fecit, praemittens, in principio creavit
Deus caelum et terram, postea per partes explicavit. Sicut si quis
dicat, hic artifex fecit domum istam, et postea subdat, primo fecit
fundamenta, et postea erexit parietes, tertio superposuit tectum. Et
sic non oportet nos aliud caelum intelligere, cum dicitur, in
principio creavit Deus caelum et terram; et cum dicitur quod secunda
die factum est firmamentum. Potest etiam dici aliud esse caelum quod
legitur in principio creatum, et quod legitur secunda die factum. Et
hoc diversimode. Nam secundum Augustinum, caelum quod legitur primo
die factum, est natura spiritualis informis, caelum autem quod legitur
secunda die factum, est caelum corporeum. Secundum vero Bedam et
Strabum, caelum quod legitur primo die factum, est caelum Empyreum,
firmamentum vero quod legitur secunda die factum, est caelum sidereum.
Secundum vero Damascenum, caelum quod legitur prima die factum, est
quoddam caelum sphaericum sine stellis, de quo philosophi loquuntur,
dicentes ipsum esse nonam sphaeram et mobile primum, quod movetur motu
diurno, per firmamentum vero factum secunda die, intelligitur caelum
sidereum. Secundum autem aliam expositionem, quam Augustinus
tangit, caelum prima die factum, est etiam ipsum caelum sidereum, per
firmamentum vero secunda die factum, intelligitur spatium aeris in quo
nubes condensantur, quod etiam caelum aequivoce dicitur. Et ideo, ad
aequivocationem designandam, signanter dicitur, vocavit Deus
firmamentum caelum; sicut et supra dixerat, vocavit lucem diem (quia
dies etiam pro spatio vigintiquatuor horarum ponitur). Et idem est in
aliis observandum, ut Rabbi Moyses dicit.
Ad secundum et tertium patet solutio ex supra dictis.
|
|