|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aquae non sunt supra
firmamentum. Aqua enim est naturaliter gravis. Locus autem proprius
gravis non est esse sursum, sed solum deorsum. Ergo aquae non sunt
supra firmamentum.
2. Praeterea, naturaliter aqua est fluida. Sed quod est fluidum,
non potest consistere super corpus rotundum, ut experimento patet.
Ergo, cum firmamentum sit corpus rotundum, aqua non potest esse supra
firmamentum.
3. Praeterea, aqua, cum sit elementum, ordinatur ad generationem
corporis mixti; sicut imperfectum ordinatur ad perfectum. Sed supra
firmamentum non est locus mixtionis, sed supra terram. Ergo frustra
aqua esset supra firmamentum. Nihil autem in operibus Dei est
frustra. Ergo aquae non sunt supra firmamentum.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, quod divisit aquas quae erant
supra firmamentum, ab his quae erant sub firmamento.
Respondeo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, II super Gen.
ad Litt., maior est Scripturae huius auctoritas quam omnis humani
ingenii capacitas. Unde quomodo et quales aquae ibi sint, eas tamen
ibi esse, minime dubitamus. Quales autem sint illae aquae, non eodem
modo ab omnibus assignatur. Origenes enim dicit quod aquae illae quae
super caelos sunt, sunt spirituales substantiae, unde in Psalmo
CXLVIII, dicitur, aquae quae super caelos sunt, laudent nomen
domini; et Dan. III, benedicite, aquae omnes quae super caelos
sunt, domino. Sed ad hoc respondet Basilius, in III Hexaem.,
quod hoc non dicitur eo quod aquae sint rationales creaturae; sed quia
consideratio earum, prudenter a sensum habentibus contemplata,
glorificationem perficit creatoris. Unde ibidem dicitur idem de igne
et grandine et huiusmodi, de quibus constat quod non sunt rationales
creaturae. Dicendum est ergo quod sunt aquae corporales. Sed quales
aquae sint, oportet diversimode definire, secundum diversam de
firmamento sententiam. Si enim per firmamentum intelligitur caelum
sidereum quod ponitur esse de natura quatuor elementorum, pari ratione
et aquae quae super caelos sunt, eiusdem naturae poterunt credi cum
elementaribus aquis. Si autem per firmamentum intelligatur caelum
sidereum quod non sit de natura quatuor elementorum, tunc et aquae
illae quae sunt supra firmamentum, non erunt de natura elementarium
aquarum, sed sicut, secundum Strabum, dicitur caelum Empyreum,
idest igneum, propter solum splendorem; ita dicetur aliud caelum
aqueum propter solam diaphaneitatem, quod est supra caelum sidereum.
Posito etiam quod firmamentum sit alterius naturae praeter quatuor
elementa, adhuc potest dici quod aquas dividit, si per aquam non
elementum aquae, sed materiam informem corporum intelligamus, ut
Augustinus dicit, super Gen. contra Manich., quia secundum hoc,
quidquid est inter corpora, dividit aquas ab aquis. Si autem per
firmamentum intelligatur pars aeris in qua nubes condensantur, sic
aquae quae supra firmamentum sunt, sunt aquae quae, vaporabiliter
resolutae, supra aliquam partem aeris elevantur ex quibus pluviae
generantur. Dicere enim quod aquae vaporabiliter resolutae eleventur
supra caelum sidereum, ut quidam dixerunt, quorum opinionem
Augustinus tangit in II super Gen. ad Litt. est omnino
impossibile. Tum propter soliditatem caeli. Tum propter regionem
ignis mediam, quae huiusmodi vapores consumeret. Tum quia locus quo
feruntur levia et rara, est infra concavum orbis lunae. Tum etiam
quia sensibiliter apparet vapores non elevari usque ad cacumina
quorundam montium. Quod etiam dicunt de rarefactione corporis in
infinitum, propter hoc quod corpus est in infinitum divisibile, vanum
est. Non enim corpus naturale in infinitum dividitur aut rarefit, sed
usque ad certum terminum.
Ad primum ergo dicendum quod quibusdam videtur ratio illa solvenda per
hoc, quod aquae, quamvis sint naturaliter graves, virtute tamen
divina super caelos continentur. Sed hanc solutionem Augustinus
excludit, II Lib. super Gen. ad Litt., dicens quod nunc
quemadmodum Deus instituit naturas rerum convenit quaerere; non quid
in eis ad miraculum suae potentiae velit operari. Unde aliter dicendum
est quod, secundum duas ultimas opiniones de aquis et firmamento,
patet solutio ex praemissis. Secundum autem primam opinionem, oportet
ponere alium ordinem in elementis quam Aristoteles ponat; ut quaedam
aquae spissae sint circa terram, quaedam vero tenues circa caelum; ut
sic se habeant illae ad caelum, sicut istae ad terram. Vel quod per
aquam intelligatur materia corporum, ut dictum est.
Ad secundum etiam patet solutio ex praemissis, secundum duas ultimas
opiniones. Secundum vero primam, respondet Basilius dupliciter.
Uno modo, quia non est necessarium ut omne quod in concavo apparet
rotundum, sit etiam supra rotundum secundum convexum. Secundo, quia
aquae quae sunt supra caelos, non sunt fluidae; sed quasi glaciali
soliditate circa caelum firmatae. Unde et a quibusdam dicuntur caelum
crystallinum.
Ad tertium dicendum quod, secundum tertiam opinionem, aquae sunt
supra firmamentum vaporabiliter elevatae propter utilitatem pluviarum.
Secundum vero secundam opinionem, aquae sunt supra firmamentum, idest
caelum totum diaphanum absque stellis. Quod quidam ponunt primum
mobile, quod revolvit totum caelum motu diurno, ut operetur per motum
diurnum continuitatem generationis, sicut caelum in quo sunt sidera,
per motum qui est secundum zodiacum, operatur diversitatem generationis
et corruptionis, per accessum et recessum, et per diversas virtutes
stellarum. Secundum vero primam opinionem, aquae sunt ibi, ut
Basilius dicit, ad contemperandum calorem caelestium corporum. Cuius
signum acceperunt aliqui, ut Augustinus dicit, quod stella Saturni,
propter vicinitatem aquarum superiorum, est frigidissima.
|
|