|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod firmamentum non dividat
aquas ab aquis. Unius enim corporis secundum speciem, est unus locus
naturalis. Sed omnis aqua omni aquae est eadem specie, ut dicit
philosophus. Non ergo aquae ab aquis sunt distinguendae secundum
locum.
2. Si dicatur quod aquae illae quae sunt supra firmamentum, sunt
alterius speciei ab aquis quae sunt sub firmamento, contra, ea quae
sunt secundum speciem diversa, non indigent aliquo alio distinguente.
Si ergo aquae superiores et inferiores specie differunt, firmamentum
eas ab invicem non distinguit.
3. Praeterea, illud videtur aquas ab aquis distinguere, quod ex
utraque parte ab aquis contingitur; sicut si aliquis paries fabricetur
in medio fluminis. Manifestum est autem quod aquae inferiores non
pertingunt usque ad firmamentum. Ergo non dividit firmamentum aquas ab
aquis.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, fiat firmamentum in medio
aquarum, et dividat aquas ab aquis.
Respondeo dicendum quod aliquis, considerando superficie tenus
litteram Genesis, posset talem imaginationem concipere, secundum
quorundam antiquorum philosophorum positionem. Posuerunt enim quidam
aquam esse quoddam infinitum corpus, et omnium aliorum corporum
principium. Quam quidem immensitatem aquarum accipere posset in nomine
abyssi, cum dicitur quod tenebrae erant super faciem abyssi. Ponebant
etiam quod istud caelum sensibile quod videmus, non continet infra se
omnia corporalia; sed est infinitum aquarum corpus supra caelum. Et
ita posset aliquis dicere quod firmamentum caeli dividit aquas
exteriores ab aquis interioribus, idest ab omnibus corporibus quae
infra caelum continentur, quorum principium aquam ponebant. Sed quia
ista positio per veras rationes falsa deprehenditur, non est dicendum
hunc esse intellectum Scripturae. Sed considerandum est quod Moyses
rudi populo loquebatur, quorum imbecillitati condescendens, illa solum
eis proposuit, quae manifeste sensui apparent. Omnes autem,
quantumcumque rudes, terram et aquam esse corpora sensu deprehendunt.
Aer autem non percipitur ab omnibus esse corpus, intantum quod etiam
quidam philosophi aerem dixerunt nihil esse, plenum aere vacuum
nominantes. Et ideo Moyses de aqua et terra mentionem facit
expressam, aerem autem non expresse nominat, ne rudibus quoddam
ignotum proponeret. Ut tamen capacibus veritatem exprimeret, dat
locum intelligendi aerem, significans ipsum quasi aquae annexum, cum
dicit quod tenebrae erant super faciem abyssi; per quod datur intelligi
super faciem aquae esse aliquod corpus diaphanum quod est subiectum
lucis et tenebrarum. Sic igitur sive per firmamentum intelligamus
caelum in quo sunt sidera, sive spatium aeris nubilosum, convenienter
dicitur quod firmamentum dividit aquas ab aquis, secundum quod per
aquam materia informis significatur; vel secundum quod omnia corpora
diaphana sub nomine aquarum intelliguntur. Nam caelum sidereum
distinguit corpora inferiora diaphana a superioribus. Aer vero
nubilosus distinguit superiorem aeris partem, in qua generantur pluviae
et huiusmodi impressiones, ab inferiori parte aeris, quae aquae
connectitur, et sub nomine aquarum intelligitur.
Ad primum ergo dicendum quod, si per firmamentum intelligatur caelum
sidereum, aquae superiores non sunt eiusdem speciei cum inferioribus.
Si autem per firmamentum intelligatur nubilosus aer, tunc utraeque
aquae sunt eiusdem speciei. Et deputantur tunc duo loca aquis non
eadem ratione; sed locus superior est locus generationis aquarum,
locus autem inferior est locus quietis earum.
Ad secundum dicendum quod, si accipiantur aquae diversae secundum
speciem, firmamentum dicitur dividere aquas ab aquis, non sicut causa
faciens divisionem; sed sicut terminus utrarumque aquarum.
Ad tertium dicendum quod Moyses, propter invisibilitatem aeris et
similium corporum, omnia huiusmodi corpora sub aquae nomine
comprehendit. Et sic manifestum est quod ex utraque parte firmamenti,
qualitercumque accepti, sunt aquae.
|
|